Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

Vethuklev, Herbordus, Karachinus, Luca, Vras, Stephanus filius Fyntur, Martinus, Gyrgus filii Wyda, Vydul, Marcel, Adrianus, Paulus filii Nemyl, ac omnes socii eorum de villa Pacha, ex bona voluntate eorum predictus Nicolaus comes per antiquas metas a tempore sancti regis circumfusas a metis et terris predictorum castrensium distinctas et separatas inve­nit et separavit in metis infrascriptis, prout eciam in literis Dyonisii condam iudicis curie domini Bele regis et comitis Zaladiensis nobis presentatis vidimus contineri: prima meta incipit térre nobilium predictorum iuxta fluvium Kanysa vo­cata (így) ubi sunt due mete, quarum una est in dumo ilicis, alia vero terrea, iuxta quas veteres metas, utsint pacis amato­res, comes Ochuz erexit duas novas metas terreas; deinde autem progreditur versus partes orientales et pervenit ad quatuor me­tas terreas; inde ascendit versus easdem partes orientales sub uno iuxta quandam parvam viam facit quatuor metas terreas; adhuc eodem modo ascendit ad orientem per quandam valle (így) iuxta viam facit quatuor metas terreas; et exinde descendit ad orientem et attingit quandam magnam viam, ubi facit quatuor metas, quarum due sunt in arboribus merasii, due vero terree; ibique cadit ad illám viam, currit et ascendit directe ad orientem per viam antedictam, pervenit ad duas vias cruce signatas, ubi facit quatuor metas, quarum due sunt terree iuxta arborem cerasii, aliarum vero duarum una est similiter terrea et alia in arbore cerasii; et exinde descendendo per ipsam veterem viam ad orientem, pervenit ad virgultum ubi facit quatuor metas terreas; et deinde per eandem viam in vir­gulto iamdicto flectit adhuc ad orientem, ibique descendit ad unam vallem Chekey tova vocatam, ubi per eandem viam facit tres metas terreas angulares, et abinde vertit se ad partes meridionales, pervenit ad tres metas, quarum in una sunt tres arbores ilicis due vero térre; eodem modo vádit et iuxta quandam veterem viam facit tres metas terreas; adhuc vádit ad easdem partes meridionales et pervenit ad unam viam, ubi facit tres metas, quarum una est in arbore ilicis, alia in piro, tercia vero terrea, ibique relicta terra Pacha tangit terram ville Dusnuk. Igitur ut predictam terram castrensium sepe­dictorum comiti Ochuz secundum preceptum domini regis

Next

/
Thumbnails
Contents