Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

idem comes Nicolaus statuisset, terram nobilium prescripto­rum in eisdem metis suprascriptis, idem comes Ochuz dictis nobilibus pacifice ac quiete resignavit, qui eciam castrenses obligarunt se, quod nullus filiorum suorum processu tempo­rum possint aut valeant predictos nobiles racione térre ipso­rum molestare, et si quispiam ex eis ipsos nobiles aggravare attentaret, sine aliquo tenoré iudicii pro convicto haberentur. Eesidue vero mete iuncte prioribus a metis térre Dusnuk me­morate, ascendit per unum virgultum ubi facit tres metas, duas terreas et unam in arbore ilicis; inde descendit directe ad orientem ubi iuxta quandam viam facit tres metas, quarum due sunt in arboribus ilicum, tercia vero terrea; inde vertitur per eandem viam ad partes meridionales, pervenit ad tres me­tas, quarum due sunt terree, tercia est in arbore piri; adhuc vádit per eandem viam, pervenit ad tres metas iuxta eandem viam, quarum una est arbor ilicis, alia est arbor piri, tercia vero terrea; ibique relictis metis térre Dusnuk, tangit terram et metas ville Kai nobilium, a tribus metis ville Dusnuk ver­tit se iuxta vicinitatem dictorum nobilium de Kai per unam veterem viam versus partes orientales, ubi facit tres metas, quarum due sunt in arboribus ilicum, tercia est in arbore piri; adhuc currit per eandem viam, pervenit ad duas metas, que sunt in arboribus ilicum; inde pergit per eandem viam, pervenit ad duas metas terreas; exinde circuit per eandem viam ad partes septemtrionales, pervenit ad tres metas terreas; currendo per eandem viam pervenit ad tres metas, quarum due sunt in arbori­bus ilicum, tercia vero terrea; relicta ibi terra nobilium de Kai, tangit terram Kach filii Agustini; currendo eodem (eundo) ad partes septemtrionales iuxta quandam viam in arboribus ilicum facit metas, currendo eodem modo per eandem viam, pervenit ad quinque metas, quarum due sunt in arbori­bus ilicum, tercia est in arbore narfa dicta, due vero terree; ibi separat a metis térre Bach, et tangit terram castrensium ville Lengéi; relictaque ibi via a parte orientali, currit et per­venit ad tres metas, quarum due sunt in arboribus ilicum, tercia est terrea; currendo eodem modo iuxta quandam ter­ram arabilem, facit tres metas, quarum una est in arbore pomi, alia in arbore narfa, tercia vero terrea; inde vertitur ad occi-

Next

/
Thumbnails
Contents