Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

bet marcam cum decem pensis computando, dictus Paris dixit sibi fuisse persolutas, ipsam terram cum omnibus utilitatibus et pertinenciis ac populis, preter sata, preter mancipia ac aratrum seu preter quatuor acervia segetum, ita tamen quod quandocunque dicti Paris et Petrus ipsum predium redimere voluerint, liberam habebunt facultatem redimendi; adicimus eciam, quod si per quempiam dictus Saulus racione ipsius predii impeteretur vei in aliquo molestaretur, dictus Paris et Petrus ipsum debent expedire, sicut ad hec se ultronea coram nobis obligarunt voluntate. Dátum in dominica Judica, anno domini M° CC° LXVI 0 . Dicimus eciam quod ipsi vinde­mie vinum quod in vineis in terra Egrug existentibus col­lectum fuerit, prefati P(aris) et P(etrus) possidebunt, sed si ipsi vendere voluerint, ipse S(aul) emet in foro communi. Zárlatán pecsét maradványaival; eredetije a hg. Batthyány cs. körmendi ltárában. Nagy Imre. 40. IV. Béla király adománya Bach nevű vár jobbágyi birtokról. 1267. Nos B(ela) dei grácia rex Hungarie memorie commen­dantes significamus quibus expedit universis, quod Emiricus filius Itemerii quandam terram castri nostri vacuam et habi­tatoribus destitutam in Pacb, usui unius aratri sufficientem, quam vinitores et aratores castri Zaladiensis dicuntur habi­tasse, peciit a nobis sibi dari. Nos itaque ad instanciam Ste­phani comitis Posoniensis dilecti et fidelis nostri, et pro fidelibus serviciis eiusdem Emirici, scripsimus Chak bano co­miti Zaladiensi fideli nostro, ut ipsam terram eidem Emirico statueret, si eandem vacuam prout a nobis peciit inveniret. Qui postmodum nobis seripsit, ut ipsam terram vacuam inve­nit et nemine contradictore existente dicto Emirico statuisset. Nos itaque easdem literas ratas habentes, et quidquid idem Chak banus in premissis fecerat, presentibus duximus confir­mandas. Dátum anno domini M° CC° LX° septimo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetiie a gr. Esterházyak cseszneki ága pozsonyi ltárában : 17. 17. Az oklevél másolatát közlés végett Thaly Kálmán volt szíves átengedni.

Next

/
Thumbnails
Contents