Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

ret porciones eo ipso universas. Ut igitur premissa omnia et singula premissorum inter ipsos et ipsorum heredes irretra­ctabiliter perseverent, ad peticionem eorumdem ipsis utrisque presentes concessimus literas nostro sigillo communitas, anno domini Millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, undecimo kalendas Decembris; magistro Farcasio ecclesie nostre electo, aule regié vicecancellario, Gregorio cantore, Feliciano custode, Paulo decano existentibus. Zöld-, veres- és lilaszínű selyem zsinóron függő pecsét romjai­val; eredetije a N. Múzeumban a Kisfaludy cs. ltárában. Nagy Imre. 37. IV. Béla király adománylevele Egerszeg nevű birtokról a vesz­prémi egyház részére. 1266. nov. 23. Bela dei grácia Hungarie Dalmacie Crovacie Bame Servie Gallicie Lodomerie Cumanieque rex, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in salutis lar­gitore. Aduniversorum noticiam harum serié volumus per­venire, quod cum Martinus comes filius Martini et filii sui contra magistrum Marcum decanum ecclesie Vesprimiensis syndicum seu procuratorem eiusdem capituli Vesprimiensis super uno calice aureo qui tres marcas et fertonem pondera­bat, quem nos pro elemosina seu pro salute anime nostre eidem ecclesie Vesprimiensi adhuc vivente Zlando bone me­morie episcopo Vesprimiensi fratre ipsius comitis Martini de­deramus, et super centum ac viginti marcis, quas idem Zlandus episcopus in ultimo testamento eidem ecclesie sicut idem procurator dicebat reliquerat, in lite deductis, quos videlicet calicem aureum et pecuniam predictam dictus pro­curator capituli dicebat essé receptos per eosdem comitem Martinum et filios suos, tunc cum dictus Zlandus condam epi­scopus in superiori castro Tadeuka viam universe carnis est ingressus, in generáli iudicio, videlicet in festő Omnium Sancto­rum, quod ad peticionem regis Stephani karissimi filii nostri eisdem comiti M(artino) et filiis suis pro termino assignavera­mus, non comparuissent nec misissent, tredecim diebus per eundem magistrum Marcum procuratorem capituli exspectati; nos ne iidem comes Martinus et filii sui omnino indefensi re­manerent, proclamari et denunciari publice fecimus, ut in

Next

/
Thumbnails
Contents