Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
ipsos contingens cum turri in eadem constructa, et insula quedam Halaz vocata sita iuxta Ferteu, ac eciam porció in Mouruch ipsos contingens similiter cum pertinenciis suis, et porció que est ipsorum iuris in Nagach de Symigio cum vinitoribus ibidem constitutis, omnino in ius et proprietatem cessiset Eymirici supradicti pro sua porcione; ita tamen, quod quitquid ipse Tbomas in predictis porcionibus iam ipsi Eymirico in divisione devolutis pignori antea obiigarat, iamdictus Eymiricus de proprio sibimet redimere tenebitur, cum dictus Thomas ipsi Eymirico fratri suo racione ipsius impignoracionis satisfecerit ut dixerunt, nec idem Eymiricus contra ipsum Thomam fratrem suum racione obligacionis prenotate aliquam suscitare poterit quescionem; e converso autem quitquid in prefata terra Ieobor ipsi ambo communiter pignori obligarant, idem Thomas de suo proprio sibimet redimere tenebitur, nec aliquam accionem racione ipsius redemcionis hab ere poterit contra Eymiricum prenotatum. Exstitit eciam ordinatum inter se, quod si super premissis cuiuslibet ipsorum possessionibus per quempiam aliquem in futurum fuerit quescio suscitata, ipsi ambo communiter expedire tenebuntur, excepto eo, quod si aliquis aliquem ipsorum casus suo merito requirente contingat, extunc idem se ad sui expedicionem tenebitur de premissis; preterea quinque ipsorum libertinos taliter inter se divisos esse retulerunt, quod Scerechun et Omodoy cum Nicholao filio suo dicto Eymirico, Petrus vero et Martinus ac una ancilla nomine Neste cessissent Thome memorato; adicientes quod quoscunque de servis et libertinis ipsorum fugitivis repetere poterint, communiter inter se dividere tenebuntur, cessante omni controversia et accione, que racione premissorum usque confeccionem preseneium inter ipsos fuerant suscitate; renunciantes omnibus literis suis usque nunc super ipso negocio habitis, penitus easdem interimendo ita, quod si quas aliquis ipsorum literas detinuisset, omnino robore careant firmitatis; cum ipsi ambo existentes in etate legitima, premissam divisionem mutua inter se fecerint voluntate, pena tali interiecta, quod si aliquis ipsorum premissam divisionem vellet retractare et aliquibus literis antea emanatis uteretur quas fraudulenter retinuisset, suas amitte-