Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

perét in Budauelgy existente Pirkarona superius Sidouuara existentes vulgariter vocitatani; post hec de magna ilice versus orientem sessionem nucis a puteo incipiendo per latitudinem quatuor iugerum ad orientem sessionem eiusdem Stephani cum quatuor iugeribus terrarum superius domum Demetrii filii Kukyn, ibique terminarentur; asseruisset idem Dominicus ut propter dileccionem proximitatis duo iugera terrarum suarum iuxta curiam a parte meridionali existencia dedisset et contulisset prefato Johanni sacerdoti possidenda, residuas vero terras pro predicta morte fratris sui a Stephano sibi devolutas, cum universis suis utilitatibus in eadem Miley existentibus ipsum contingentes, dixisset vendidisse prescripto Johanni sacerdoti pro tribus marcis plene receptis sicut dixisset ab eodem, perenniter optinendam; cui vendi­cioni seu assignacioni dictarum terrarum coram homine eiusdem conventus ad id deputato, Gregorius filius Tyba, Johannes filius Ibrahum cum filio suo, Laurencius filius De­metrii et Buda filius Salamonis consensum prebuissent et assensum, tali pena interposita, quod si per decursum tem­poris ipsum Johannem sacerdotem vei suos proximos pro premissis de generacionibus et proximis dicti Dominici impe­terent, ante litis ingressum duodecim marcas ipsi Johanni sacerdoti vei suis fratribus solvere teneretur; quas quidem dictas particulas terrarum seu sessiones sepedictus Johannes sacerdos dedisset et contulisset ac perpetuasset Georgio et Stephano filiis sororis sue perpetuo et irrevocabiliter (h)ere­dum per (h)eredes. Item in crastino octavarum festi beati Michaelis archangeli anno domini M° CCC° vigesimo quinto in congregacione generáli comitis Thome iudicis magnifici viri Philippi palatini in dicto comitatu Zaladiensi in Nova Curia ex regio mandato celebrata, predictus Johannes sacer­dos inter cetera exsurgendo, contra Miley de Miley persona­liter comparentem egisset proponendo in hunc modum, quod idem Miley possessionem suam in eadem Miley ipsum de iure contingentem detineret occupatam a tribus annis retro­actis in ipsius preiudicium, et nunc usus et utilitates eiusdem percipiet sine causa, e converso autem idem Miley videns dixisset, quod ipse Johannes sacerdos nullum penitus ius in

Next

/
Thumbnails
Contents