Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

ipsa possessione Miley haberet nec ullo unquam tempore habuisset; contra quem idem Johannes sacerdos instrumenta conventus de Chatar exhibuisset in instanti, in quibus ipsum Johannem sacerdotem participem in ipsa possessione Miley fore comperisset; unde cum auctoritate iudiciaria idem co­mes Thomas sentenciam promulgare et iudicium proíerre voluisset, idem Miley se recognoscens reum et culpabilem, commisisset, et licet iuxta regni consvetudinem idem Miley in facto violencie condemnari pena debita debuisset, tandem ab eodem comite Thome optenta licencia, partes taliter con­cordassent, quod prefatus Miley ex parte sui et filiorum suorum predictam porcionem ipsius Johannis sacerdotis in eadem possessione Miley ipsum contingentem, reliquisset et resignasset prefato Johanni sacerdoti perpetuo et irrevoca­biliter possidendam, prout in privilegiis ipsius conventus de Chatar clarius contineretur, et idem eciam Johannes sacerdos super universis causis (h)actenus inter ipsos exortis ipsum Miley reddidisset pure et simpliciter expeditum; post ema­nacionem vero dictarum literarum ipsius comitis Thome in octavis beati Andree apostoli anno domini M° CCC° vige­simo quinto, predictus Miley de Miley simul cum Sydou filio suo coram ipso conventu de Chatar personaliter comparendo, confessi fuissent clara voce, ut una marca qua in presencia comitis Thome viceiudicis Filippi palatini ordine iudiciario contra predictum Johannem sacerdotem remansissent, quam marcam in predictis octavis beati Andree apostoli coram ipso conventu solvere debuissent, advenientibus ipsis octavis idem Miley et Sidou filius suus pro prescripta de terris eorum arabilibus hereditariis triginta duo iugera terrarum sub di­stinccionibus infrascriptis, scilicet primus térre terminus inciperet in dumibus spinarum, ubi esset meta terrea a parte meridionali, superius terram dicti Stephani flectitur versus aquilonem, perveniret in fines dictarum terrarum, attingeret metam terream, abhinc reverteretur versus orientem contra in metis usque terminum Lengéi, unde flecteretur versus meridionalem, et sic circumcurrendo progrederetur versus occidentem, perveniret ad priorem terminum, ubi inciperat ibique terminaretur; item particulam vinearum de vinea

Next

/
Thumbnails
Contents