Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

magistri Gregorii sepedicti et inter terram Gueztered preno­tatam, deinde coniungitur priori mete, ubi mete eiusdem térre terminantur. Ut autem hec nostra donáció apud prefatum Gregorium et heredes suos ter perpetuo perseveret, presentes literas in testimonium concessimus sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Dátum per manus magistri Farcasii Albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancel­larii, dilecti et fidelis nostri; anno ab incarnacione domini M° CC° LX° quarto, sexto nonas Marcii; regni autem nostri anno vicesimo nono. V-ik István királynak 1271-beu «nono kalendas Augusti» kelt átiratából; 1. alább. Nagy Imre. 34. IV. Béla király Bahna nevű vasvári várföldet a türjei monos­tornak adja. Füzitő, 1264. mart. 9. Bela dei grácia Hungarie Dalmacie Choroacie, Bame Servie Gallicie Lodomerie Cumanieque rex, universis Christi fidelibus salutem in dominó sempiternam. Donáció ex pluri­bus causis racionabiliter facta, eo stabilior ac irretractabilis existit, quo firmiore fundamento consistit. Proinde ad univer­sorum tam preseneium quam posterorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod nos thesaurizare nobis volen­tes thesauros in celis, ut ex eis que temporaliter gerimus mercedem eternam accipere valeamus, quandam terram no­mine Bahna, quam quondam Dionisio bano pie recordacionis dilecto et fideli baroni nostro, patrono monasterii de Ghurle, ut ex ea sustentaretur per tempóra vite sue concesseramus, existentem iuxta terram Heghe prope monasterium Ghurle, eodem barone nostro debitum reddente universe carnis, a castro Ferrei Castri ad quod pertinebat exemimus et exemtam monasterio suo predicto, scilicet monasterio beaté virginis de Ghurle, cuius gloriosissime virginis clemencie ac proteccioni corona nostra et regnum nostrum consideracione provida sunt commissa, et cuius misericordie nos tam corpus nostrum quam animam nostram obtulimus ad salvandum, in perpe­tuam elemosinam contulimus, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis, sub eisdem certis terminis sive metis, et cum illa integritate totaliter, sub quibus idem baro noster

Next

/
Thumbnails
Contents