Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

eam tenuit et possedit, expresso, quod quia quandam terram eiusdem monasterii Zalawari vocatam, ab eodem monasterio recepimus et receptam dedimus hospitibus nostris super ter­ram Zalawar congregatis, sine cuius térre amminiculo iidem hospites nostri non valebant commode sustentari, piacúit no­bis ad maiorem stabilitatem donacionis prefate, ut dicta terra Bahna cum sit maioris quantitatis, partim in concambium térre Zalawari vocate, maximé autem pro salute nostra, utra­que videlicet tam pro salute anime nostre quam eciam con­servacionis regni nostri et prosperitatum circa ea data fiat et donata monasterio memorato, ita ut collacione facta earum­dem terrarum ad sese invicem quitquid a eongruitate sive equiparacione dicte permutacionis superhabundat vei excre­scit, hoc totum in perpetuam elemosinam dicto monasterio traditum teneatur; in cuius térre corporalem possessionem per dilectum et fidelem nostrum Stephanum iudicem curie charissime consortis nostre domine regine, et comitem Ferrei castri, prepositum eiusdem monasterii nomine Santhus, et fratres suos ordinis premonstratensis, ac per eos monaste­rium eorum fecimus introduci. Ut igitur huius donacionis nostre seu eciam commutacionis series, pie riteque facta per­petuo irrevocabiliter perseveret, nec possit per quempiam temporum curriculo retractari, presentes tradidimus literas duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum privilégium roboratas. Dátum apud Fyzegtuu, per manus magistri Farcasii electi Albensis, aule nostre vicecancellarii, anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo sexagesimo quarto, septimo idus Marcii; regni autem nostri anno vicesimo nono. Vörös és sárga selyem zsinóron függött pecsét nyomaival. Eredetije a bg. Batthyány cs. körmendi ltárában. U. o. megvan a kapornaki conventnek 1470. jun. 15-ón András türjei prépost kéré­sére készített átiratában is. Nagy Imre. 35. A vasvári káptalan előtt a kutasi nemesek osztoznak. 1264. máj, 3. Nos capitulum monasterii (így) beati Michaelis de Ca­stroferreo significamus tenoré presencium quibus expedit me­morie commendantes, quod constitutis personaliter coram

Next

/
Thumbnails
Contents