Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

memorie coinrnendentur. Ad universorum igitur noticiam harum serié volumus pervenire, quod religiosus vir fráter Paulus abbas Tykoniensis nomine suo et sue ecclesie, astan­tibus sibi comite Stephano de Araach et Johanne filio Ruina de Ozofew officialibus suis et ecclesie sue ab una parte, et Ladizlaus filius Moys, Michael filius Tywa et Egidius filius Kadaar pro se et pro universis nobilibus fratribus et cognatis eorumdem de Feldergechey ab altéra ad nostram presen­ciam accedentes, iidem Ladizlaus Michael et Egidius nomine suo et eorumdem cognatorum suorum de Feldergechey pro­ponentes coram nobis confessi sunt in hunc modum, quod cum idem dominus abbas predictos universos nobiles de Fel­dergechey pro terris et possessionibus ecclesie sue in eadem Feldergechey existentibus per eosdem occupatis ad presen­ciam magistri Nicolai filii Gregorii magistri tavarnicorum domini regis ordine iudiciario sibi ius vendicans evocasset, et tandem idem magister Nicolaus tamquam zelator pacis et concordie ad arbitrium proboruni virorum videlicet fratris Nicolai abbatis monasterii beaté virginis de Almaad, Lau­rencii fratris Cheykad de Vsa, comitis Wyd de Turdemech, magistri Karoli de Choob et magistri Floriani de Gulaach ipsam causam decidendam transmisisset; et demum ipsi arbitratores ex commissione huiusmodi et ex acceptacione parcium earumdem vigorem assummentes, taliter mediante iusticia bene digesto negocio inter partes, videlicet quod iidem nobiles de Feldergechey triginta et unum iugera terra­rum in terris campestribus fimatis et aliis locis infrascriptis in Feldergechey existencia, que et (quas) comes Andreas de Pechei homo eiusdem magistri Nicolai cum Petro sacerdote de Kvesd homine nostro pro testimonio transmisso reambu­lantes et distingentes, quia non fuerat contradictum, eidem monasterio Tykoniensi statuerant iuxta consvetudinem appro­batam, eidem fratri Paulo abbati et sue ecclesie restituere et resignare deberent occupata, et quod si iidem comes Ste­phanus et Johannes officiales eiusdem monasterii Tykonien­sis super novem iugeribus térre corporaliter prestare sacra­mentum possent, iidem nobiles et illa eidem ecclesie resti­tuere tenerentur, fuissent arbitrati, prout hec in literis eorum-

Next

/
Thumbnails
Contents