Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
dem arbitrorum nobis transmissis vidimus contineri; et post hec eedem partes sacramento super novem iugeribus térre renunciantes, hinc inde taliter, quod idem nobiles tria iugera térre arabilis sepedicte ecclesie similiter restituerent et assignarent, se dixerunt concordasse coram nobis; memorati universi nobiles de Feldergechey dictas terras in terris arabilibus íimatis et aliis, videlicet triginta et unum iugera térre et insuper tria iugera térre super quibus in sacramento ut pretactum est concordarunt, etita triginta quatuor iugera terrarum eidem ecclesie Tykoniensi relinquerunt et reliquissent ac assignassent pacifice perpetuo possidenda et tenenda, ita quod ius patronatus ecclesie parochialis de eadem Feldergechey, silvas feneta et alias utilitates in ipsis terris communiter utendo possidebunt. Quarum quidem ten-arum commetanee distincciones sunt hec: videlicet duo iugera térre circa ecclesiam sancti Petri de eadem a parte occidentali, super qua terra iobagiones eiusdem ecclesie Tykoniensis nunc resident; item duo iugera circa viam magnam versus Nyweg iacentem, item duo iugera in Kuestetev quorum una pars iacet ad vineas versus occidentem, item quatuor iugera circa Kueskwth a parte aquilonis, item quatuor iugera térre circa pomerium quod vulgo dicitur gemulchkerth a parte meridionali, quorum una pars tendit versus Sanctum Georgium, item duo iugera in loco Cheresnethw vocato, quorum altéra pars iacet versus Lipaldi de Menchel, item decem iugera circa duas arbores nucum a parte aquilonis, videlicet circa viam iacentem in Wrustow, item ibidem circa hec dicta duo iugera, item unum iuger circa terram Andree filii Cheke circumquaque, item duo iugera circa terram Laurencii filii Chepan a parte aquilonis, quorum finis tenditur in unam fossatam aruk vocatam, item duo iugera circa terram eiusdem Ladislai filii Moys a parte aquilonis, item unum iuger circa terram eiusdem Egidii, cuius una pars flectitur versus pratum vulgariter reeth dictum a parte occidentis. Insuper obligarunt se eedem partes sibi mutuo sub pena decem marcarum coram nobis, quod si dominus abbas Tykoniensis ipsos nobiles racione dictarum terrarum iterum impetere vei plures terras ab eis requirere attentaret, aut e converso iidem nobiles