Petrik Iván (szerk.): Memoriae commendamus, Emlékezetül adjuk. Válogatás Pápa város történetének forrásaiból - A Pápai Levéltár kiadványai 1. (Pápa, 2010)

Források

terrae concedentes libertates, quod nullus super terram illam habitans et super praedium eius Gemir nomine liberos denarios vel pondera sive aliquam exactionem alicui solvere nisi soli Hectori et eius haeredibus teneantur; cui [!] terrae prima meta incipit a meridionali parte super antiquam fossam tenens metas cum castriensibus Vesprimiensibus a parte sinistra, a parte vero dextra cum villa ipsius Hectoris nomine Nourab, et inde veniens ad partes occidentales in via transit per magnam viam, ubi est meta et illa via, juxta quam meta vadit, descendit in vallem juxta quandam fossam antiquam et illa via cadit in magnam viam et ibi deficit illa antiqua fossa, ubi est meta lapidea et terrea, deinde incipit metas terrae cum udvarnicis regis, quorum villa vocatur Janubsuka87 veniens super magnam viam inter duos montes, ubi est meta et transit illam eandem magnam viam, quam transierat, deinde illa via descendit ad fluvium nomine Miruth, ibi est meta, transito autem Miruth venit ad quoddam pratum lutosum et ibi cadit in viam, quae venit de Papa, ubi est meta, deinde venit iterato ad eandem viam ad Miruth, ubi jungitur priori terrae Hectoris, quae vulgo Nourab nuncupa­tur. Ut autem haec a nobis supradictae terrae facta donatio nullis unquam valeat temporibus retractari, praesentem paginam sigilli charactere jussimus insigniri. Datum per manus Thomae Albensis praepositi et aulae regiae cancellarii, anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo quarto venerabili Ioanne Strigoniensi, venerando88 Bertoldo Colo- censi archiepiscopis existentibus, Calano Quinqueecclesiensi, Catapano Agriensi, Ulerino Ultrasylvaniensi, Simone Varadiensi, Desiderio Cena- diensi, Petro Geuriensi, Gothardo Zagrabiensi, Roberto Vesprimiensi, Jacobo Vaciensi episcopis ecclesias feliciter gubernantibus, Nicolao palatino et comite Budrogiensi, Beiz89 bano et comite Simigiensi, Jula vajvoda necnon comite Hounukiensi90 existentibus, Salomone Bachiensem et magistro tavamicorum, Mika Ungvensem91, Smaragdo Posoniensem, 87 Érszegi: Joansoka. 88 Helyesen: reverendo 89 Erősen romlott névalak, Atyusz bánról lehet szó. 90 Helyesen: Zonukiensi. 91 Helyesen: Bihariensi. 24

Next

/
Thumbnails
Contents