Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXX> <xxx> Accessimus insuper heri, id est 18. Dominum Cardinalem Nuntium Apo- stolicum de Piazza nuncupatum, deprecantes ut sese hoc in [p. 152.] passu apud Suam Majestatem interponeret, et Consilium oppido infestorum laico- rum praeverteret. Quod sese etiam pro posse facturum spopondit. Fuimus autem sequentes, nempe: duo Jesuitae, duo Praemonstratenses, duo Paulini, duo Franciscani et unus saecularis nomine Monialium, et ego Cisterciensis Ordinis nomine. 20. de mane apud Reverendissimum Dominum fuit, Dominus Vice- Comes Comitatus Hevesiensis, nomine Stephanus Orczy, qui et ipse unus ex dominis terrestribus, partem in oppido Pásztensi habentibus est. Interrogavit is, num Ordo totum oppidum Pásztó praetendat, cui cum responsum fuisset, Ordinem defacto ob defectum documentorum literalium, plura praetendere non posse, quam Praedecessor Andreas nimirum Zolnay olim possederit, is subintulit hoc in passu ex parte dominorum terrestrium nullam prorsus fore difficultatem, utpote quibus jus Monasterii in vicinam ruderato Monasterio plateam competens esset notum, imo in suis propriis privilegialibus haberetur expressatum. Hinc opinione ejusdem Monasterium vix aliam habiturum esset in recuperanda possessione difficultatem, quam ex parte Plebani, domum locumque Abbatialem attinentis. Nihilominus appromittebat is, sese hoc in passu interventurum, apud Dominum Supremum istius Comitatus Comitem, Dominum nempe Episcopum Agriensem, utpote praelibati Plebani Dioecesanum. [p. 153.] Nostrum memoriale, quod in causa Monasterii Pilisiensis tum ad Suam Majestatem Caesareo-Regiam, tum etiam ad Excelsam Cancellariam Aulico- Hungaricam porreximus, erat tenoris sequentis: Augustissime, Potentissime, ac Invictissime Caesar, ac Germaniae, Hispa- niarum, Hungáriáé etc. Rex et Domine Domine Clementissime. Notorium est Clementissime Domine, Sacrum meum Ordinem Cistercien- sem, alias a peculiari, erga Beatissimam Dei Genitricem Virginem Mariam Cultu Marianum dictum, in Mariano hocce et Apostolico Majestatis Vestrae Sacratissimae Regno Hungáriáé ex liberali Serenissimorum Regum, Glorioso­rum utpote Majestatis Vestrae Praedecessorum, aliorumque Regni Procerum munificentia, ultra quadraginta Abbatias sibi fundatas habuisse, atque eun­dem usque ad tempora infaustae illius cladis Mohácsianae, cum ingenti animarum fructu, Fideique Orthodoxae augmento, imo totius Reipublicae Christianae utilitate in eodem Apostolico Regno viguisse. Inter quas licet etiam Abbatia Beatae Virginis Mariae de Pilisio, alias in Dioecesi Vesprimiensi situata connumeraretur. Eadem tamen, prouti et reliquae praeter Zirciensem 260

Next

/
Thumbnails
Contents