Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXVI> utpote in quibus citius invenirent id, quod quaerere et libenter videre et habere solent. Alii Catholici saeculares conclamarunt, ut potius visitent, id quod iis gratius erit, speciosas mulierculas, etc. sicque hanc ineptam illationem joco refutarunt, [p. 143.] Alii vero zelo nimio excandescentes exclamarunt: ecquid tenebriones vestri ducesque caecorum, nostros visitarent curatores, festucasque quaererent in illorum oculis, qui in propriis trabes circumpolarent, hypocritae ejicite primum etc. Alii illudentes dicebant: eccur errones vestri blasphemi nostros visitarent Plébános, erroresque ac peccata in iis redar­guerent, qui observantiam mandatorum Dei impossibilem esse, ipsimet non minus impia, quam simul stolida audacia adstruunt ac praedicant. Si enim servare mandata impossibile est, ergo frustra peccata redarguuntur, ergo supervacanea foret vestra visitatio. Querela tertia in puncto Religionis in eodem memoriali expressata fuit, quod Lutherani ac Calvinistae diabolica excaecati dementia, Sacramentum magnum, honorabile nempe connubium, magis quam ulli unquam ethnici ac gentiles prostituant. Sinentes inter contrahentes adjici conditiones ab omni honestate alienas, et a tota Christianitate execratas, verbi gratia duco Te, quoad usque mihi placebis, vel si non fueris sterilis, etc. Dein ab his ac simili­bus turpitudinibus, scandalosissima eaque frequentissima subsequuntur divortia tum quoad vinculum tum quoad thorum. Adeo quod authentice comprobatum fuerit, dari mulieres, quae jam quater aliae quae jam quinquies sic separatae existant, semperque ad nova vota transeant, idque ex causis levioribus, quam apud Tureas ac Tartaros ad divortium requisitis. Sane ego ipsémét aliquot ejusmodi literas e Calvinistico Consistorio [p. 144.] emanatas vidi, in quibus superscriptum erat Imanuel clausula vero sepera- toria: Proinde ego vos separo et ad secunda vota transire posse declaro, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. En! Praeclaros Scripturae sectatores et observatores, ast fors eorum Biblia habent: quod Deus conjunxit, id homines separent? Profecto non est Deus Author separationis, sed diabolus, uti passim id Sanctissimi Patres probant, haud proinde dispicio quam temeritate dicere ausint, se separare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Recensitum insuper publice fuit, in quodam Conventiculo seu Conciliabulo Calvinistico, quod illi Synodum Generalem vocabant, Debrecinii celebrato, circiter ducenta connubia fuisse absolute dissoluta. In eodem Conventiculo quidam Calvinista a Catholico rogatus, quidnam actum conclusumque fuerit, is reposuit, se hodierna sessione eliminasse purgatorium papisticum, cui Catholicus subintulit, eccur non etiam extinguitis infernum, quod vos praecipue timendum habetis. Nam Purgatorium aliunde non est pro Calvinistis. i „quod ergo Deus conjunxit, homo non separet" (Mt 19, 6). 255

Next

/
Thumbnails
Contents