Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXII> sese habere in suis manibus cuncta necessaria documenta literaria, inter quae etiam unum sit cum aurea bulla. Quarto possessiones et proventus vero quos ut Abbas haberet esse tres pagos, quorum unus Apátmarót, alter Szántó, tertius vero Czakan seu Csákány vocaretur. Item in insula [p. 124.] Schütt, uno milliari a dicto pago Csákány in territorio Mz'sérdiensi ad eandem Abbatiam pertinere curiam nobilitarem, quae quondam erat allodium seu villa Monasterii, cujus agros defacto tenent varii, dantes manipulum nonum et annue viginti florenorum ac unum prandium, ait autem agros hos et eorum usum, esse semper ad nutum revocabilem. Dein ait sese habere annuum censum ab urbe Posoniensi propter trajectum percipiendum videlicet duo- centorum florenorum. Pagum igitur Csákány dictum, in insula Schütt sub Posonio duobus milliaribus situatum hac die, cunctos terminos, qui consistunt in collicolis e terra ejectis semperque binis e regione sui oppositis, circumpergentes praesentibus omnibus rusticis, lustravimus, et deprehendimus, terminos quidem esse bene signatos, attamen improbitate vicinorum notabiliter laesos et per inarationem supergressos. Observavi insuper eosdem terminos nulla­tenus esse confusos, sed circulariter rectos. Inter eosdem nullus extraneus jus quoddam, fundum seu proprietatem habet, praeter Parochum, qui aliquos fertur habere agros. Circumferentia territorii hujus pagi ferme est circularis, et tam ampla, ut prope dimidium dominii Velehradensis exaequare videatur. Nullus prorsus in territorio isto reperitur colliculus sed planities mera. Pascua in hoc fundo, seu potius prata sunt ampla, agri magni, solumque fertile, lignis attamen carens. Fontes boni, lacus longa, agri defacto inseminantur ut plurimum ab extraneis, sub praestatione manipuli noni. Subditi domino fundi dant nonam et Archiepiscopo Strigoniensi decimam, quae redimi a Domino solet viginti florenis, et sic Dominus et nonam et decimam percipit. Ex [p. 125.] agris tamen dominicis nulla praestatur decima, saltem in hoc dominio ad Clericum, qui Clericum non decimat spectante. Residentia est ut plurimum ruinata, fornices inferiores adhuc extant, in parte superiori de facili habitatio reparari potest. Ecclesia est pulchra et ordinate aedificata, sed propter exemptas anchoras ferreas hoc disturbio notabiliter laesa. Murarii pro suo labore tectique repara­tione centum florenorum petunt. Molendinis caret, sed in Danubio haud procul inde dissita habet, ligna itidem venduntur sufficientia pretio tolerabili in distantia unius milliarii magni. Subditi defacto non sunt plures quam quinque cum uxoribus et substantia sua commorantes in residentia. Solent debentque ii domino terrestri heb- domadatim robotas praestare binas agriculturam vero in agris dominicis peragere ex integro. Alias ante disturbia numerabantur in pago isto coloni sex et triginta. Possentque esse longe plures, ast Dominus Archiepiscopus Szelepchény fundos in suum commodum applicuit. De censibus vero 245

Next

/
Thumbnails
Contents