Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXIII> interrogare oblitus fui. Plebanus loci, qui commoratur in oppido Csütörtök, a quovis possessionato annue percipiendos habet denarios quinque et viginti, seu grossos quinque, etunam metretam tritici. Revisis igitur cunctis, sumptoque ibidem prandio, inde discedentes intra tres horas Posonium reversi sumus. 6. Reverendissimus Dominus rursus apud Dominum Cancellarium audi­entiam habens, parum responsi tulit. Ego vero apud Dominum Expeditorem existens, primo quidem decretum Caesareum contra Pásztenses levavi, et pro taxa sex florenorum dedi, mea allegata recepi. Deinde praedictus Dominus Expeditor mihi memoriale in causa Monasterii Pilisiensis ad calamum dictavit, [p. 126.] 7. ego inaudiens Pásztenses oppidanos, stimulante et patrocinante Domino Andrea Berkes, Praeposito Vaciensi, sua post obitum Domini Andreae Zolnay in ejusdem cistis, quas ausu proprio reserari curarunt, reperta, et cum aliis mobilibus direpta privilegia, vigore quorum inter liberas regias­que Hungáriáé urbes adscribi, nullique servituti subjacere praetendebant, coram dominis statibus, me ea vice in sessione non praesente, produxisse publiceque perlecta fuisse, contra eosdem solemnem interposui scriptotenus protestationem, cujus copia videre est penes acta. Porrecta autem fuerat haec protestatio per ipsummet Reverendissimum Dominum ad Dominum Personalem, qui ait sese appositurum eandem caeteris contradictionibus Dominorum terrestrium, qui universim contrahantur, adeo, ut quasi certum sit praelibatos oppidanos nil fore obtenturos. <XXIII> 8. sessiones continuabant hoc tempore quotidie, usque ad taedium et defati­gationem, durabant namque plerumque ab octava hora usque ad tertiam pomeridianam. In iis disceptabatur, ut plurimum de privatorum ac etiam totius Regni gravaminibus, quae prope infinita gens haec licentiosa et omnis oneris impatiens indies conglomerat. Ingens proinde ac plus quam humanarum virium foret labor, cunctis ejusdem querelis remedia adinvenire. Militiam in Regno intertenendam suaserunt consistere debere in dimidia parte nationalium Hungarorum, ac dimidia parte Germanorum, qui tamen Germani pariter ac Hungari gubernarentur a Generalibus Hungaris. Suadent item erigendum esse in Regno Consilium quoddam Bellicum, e meris Hungaris consistens, et a Consilio [p. 127.] Bellico Viennensi per omnia independens. En quam praeclara consilia, de quibus sane dolendum, quod eadem Domus Austriaca nunquam amplectetur. Desiderant insuper Regnicolae et vehementer insistunt, ut transitus et marsch militum in Regno praepediantur. Et hinc jam videntur in Anglia complures naves ventosas constituisse vigore quarum per aerem vel aquam 246

Next

/
Thumbnails
Contents