Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XIX>, <XX> <XIX> 25. fuit denuo celebrata sessio in Domo Comitiali in qua responsa Suae Majestatis supra puncta et gravamina tum communia tum particularia Hungáriáé responsa dedit. Cupitque ut Diaeta haec celeriter finiretur, et conclusa in Articulos redigerentur, postea Sua Authoritate Caesareo-Regia confirmandos. Erat autem acris disceptatio quoad capitalistas, praetendentes a suis debitoribus non modo capitalia, sed etiam a tempore praeterlapsorum motuum persessum interessé, quod postremum isti se debere negant, Suamque Majestatem interpellant. Erat in sessione duo Jesuitae, videlicet unus Rector Tyrnaviensis et alter Pater Abbas dictus. О tempora! О mores! Queis Patres Societatis sibi usurpant nomen Patris Abbatis. Debrecinenses sunt parati admittere Religiosos Catholicos videlicet Franci- scanos vel alios, non tamen Jesuitas. Nota bene, sententia Patris Rectoris, videlicet ubi non adest temporalium pro necessitate abundantia, ibi exulat plerumque in Monasteriis et Collegiis regularis observantia. <XX> 26. persolvi meam devotionem apud Ursulinas videlicet Festum Corporis Christi. Mane hora nona fui apud Excellentissimum Dominum Supremum Camerae Aulicae Praesidem, Dominum Comitem Thomam a Stahrenberg, proponens: Suam Excellentissimam Dominationem haud latere, qualiter lapso 1703 anno Monasterium Velehradense et Reginense pro necessitate publica, ad benignam Caesareo-Regiam petitionem capitale suum fundationis [p. 118.] nonaginta septem millium ducentorum viginti quinque florenorum excelsae Camerae Aulicae permodum mutui deposuerit, ac deinceps Sua Sacratissima Majestas gloriosae reminiscentiae sese non modo ad restitutionem ejusdem post lapsum triennium obligaverit, verum etiam idem capitale post refusi­onem sui, in emptionem cujusdam boni immobilis applicandum esse clemen- tissimae determinaverit. Siquidem vero defacto occasio quaedam convenientissima sese offerret, praedictum capitale eundem in finem applicandi. Eapropter me demisse Suam Excellentissimam Dominationem rogare, pro informatione aliqua num expediat ac num ex parte Excelsae Camerae spes aliqua promineat hoc capitale recipiendi ac restituendi, etc. Supra quod is mihi sic respondit: Quamvis Camera hucusque tum per continua jam tot annorum bella, tum per binam mortem Caesarearum Majestatum, maxime vero per nupernam electionem et coronationem Imperialem, ipsamque etiam Hispaniam enormiter sit 241

Next

/
Thumbnails
Contents