Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XXI> exinanita, adeo ut res per seipsam liqueat, Camerae et inopiae publicae esse faciendam reflexionem, nihilominus det Vestra Paternitas negotium hocce scripto, ego enim videbo, ut utrique Monasterio in praetensione sua aequa gratificetur. Et licet refusio capitalis nec 12 nec 1713 fieri posset, allaborabo tamen, ut saltem tempus deputetur, quo praedictum capitale solvendum erit, quod fors fieri poterit in brevi. Replicui ego meam intentionem omnino esse, negotium [p. 119.] isthoc scripto promovere, interim tamen defacto necessarium fuisse mentem Excellentissimae Dominationis Vestrae et Excelsae Camerae pro directione nostra aliqualiter explorare, ne fors capitale hoc simpliciter edicentes, periculum incurramus quoad interessé. Ad quod is respondit, reflexionem hanc meam omnino non esse inanem. Nihilominus suadere, ut Monasteria tamen porrigant memoriale, allaboraturum sese ut omnia bene fiant, quemadmodum etiam hoc in passu omnem appromittere assistendam. <XXI> 28. Maii vocatus ad Dominum Episcopum Transylvaniae, virum grandaevum, et bene nonagenarium, ab eodem percepi, qualiter is, post defunctum Dominum Episcopum Jaklin Nitriensem, quam Aulicum Hungaricum Cancellarium, Abbatiam Ordinis Cisterciensis de Pilisio Beatae Virginis Mariae in Dioecesi Vesprimiensi anno 1084 fundatam, quam post expulsos Religiosos Cistercienses primo varia capitula, demum autem continua serie aliquot Episcopi Nitriensis, quam Aulici Cancellarii tenuerunt, tandem ipse, quam Canonicus Tymaviensis et deinde Episcopus Transylvaniensis obtinuerit. Collatam autem ait sibi hanc Abbatiam a Domino Leopoldo Imperatore gloriosae reminiscentiae, idque in gratitudinem eo quod eidem dedicaverit librum Vita Fratrum intitulatum, quem idem Dominus Episcopus primo Italice, deinde Hungarice edidit. Hanc Abbatiam proinde taliter obtentam, diu quietem [p. 120.] possedit, donec eundem tandem Dominus itidem Episcopus Nitriensis Ladislaus Mattyassovszky Cancellarius in jus vocaret, et praetenderet hanc Abbatiam pertinere ab antiquo ad Aulicos Hungáriáé Cancellarios. Verum justa causa etiam tunc triumphavit, sub Patrocinio Domini Cardinalis Kollonich. Deinceps inquit varios se habuisse stimulos, maxime a Domino Archiepiscopo Colocensi, ut eandem applicari sineret pro Ecclesia Posoniensi, dictaeque Ecclesiae Praeposito, qui etiam num est idem Dominus Archiepiscopus e comitibus Csáky. Siquidem autem is vehementem conscientiae remorsum haberet, nec se tute mori posse putaret, si ipso se connivente vel consentiente Abbatia haec Ordini pro quo fundata est, eriperetur, et ad Praeposituram 242