Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XIII> Et sic cum collatione facta, majoritás vocum eam in partem propendere videretur, sancitum fuit, ut Domini Ablegati Capitulorum eum servarent inter se ordinem et locum, quem teneret Episcopus ejusdem Ecclesiae pro tempore existens, salvo tamen privilegio cujuscunque suo tempore fors producendo. Hoc concluso me Dominus Cardinalis alloquens ait: audiat Reverende Pater, praetenditne etiam ipsius Dominus Abbas sessionem apud Tabulam Magnatum? Respondi defacto non praetendit Eminentissime Princeps. Quo audito caput inclinans ad Archiepiscopum Colocensem et Episcopum Nitri- ensem, clam aliquid cum iisdem contulit. Dein me denuo interrogans ait: sic non praetendit? Reposui ego rursus quod non. Subjunxit is: ergo sedeat et hic maneat inter nos. [p. 85.] Praesente igitur universo Clero, e regularibus vero Clericis tribus Jesuitis e quorum numero unus erat Provincialis. Dein Religiosis, tribus Abbatibus Benedictinis, e quorum numero erat Archiabbas. Uno Paulino et me uno Cisterciensi lecta et publicata fuit petitio duorum infulatorum Praepositorum Praemonstratensium, Domini Caroli Lelesiensis et Roberti Sancii Gradicensis, rogantium admitti inter Magnates ad Tabulam Superiorem, et siquidem nossent, quod haec admissio non solum staret penes Venerabilem Clerum, idcirco petierunt Interventionem seu Recommendationem a Venerabili Clero ad Dominos Magnates et Regnicolas. Lecto proin eorundem supplici libello, Dominus Cardinalis mentem Cleri expetens, quid putant Domini Confratres et Filii? Ast hoc in passu neque sigillatim vota sunt expetita, sed universaliter conclamatum, hoc petitum, utpote temerarium perfrictae frontis, irrationabile et omni fundamento destitutum nullo modo ne quidem audiendum minus vero admittendum, idque nec quoad primam nec quoad secundam partem. Imo conclusum fuit non modo non interveniendum pro iis, quin potius omni nisu praesumptioni huic obsistendum. Fuit proinde decretatio super libello conformiter inscripta, petitumque eorum rotunde negatum. Sicque uterque bonus Dominus in una rheda simul pergens ac longum famulitii tum Germanici tum Hungarici agmen post se trahens, negativam et centuriam tacitarum irrisionum revexit. Dein fuit praelecta iterata interventio Suae Caesareo-Regiae Majestatis pro Domino Abbate Henrichoviensi, [p. 86.] vigore cujus praelibata Majestas Caesareo- Regia non modo priori suae recommendationi insistit, sed etiam in eodem decreto pro Reverendissimo Domino Lucensi intervenit, ejusque Libellum Supplicem Domino Cardinali accludit, repetens suam recommendationem, ut uterque nempe iste Abbas sessionem suam sortiretur in Domo seu Tabula Magnatum inter Regni Praelatos. Fuit dein etiam praelectus ipsémét libellus supplex Domini Abbatis Lucensis, in quibus motivorum praecipua erant sequentia: primo, antiquitas sui ordinis. Secundo, merita in genere solum adducta, in specie tamen 223