Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XIII> Maximus faxit, ut Clerus Hungaricus non ingemiscat aliquando cum Clero Gallicano, imo plangat cum ipsa Curia Romana, uti factum in causa Episcopi Appamiensis sub Innocentio XI. Defendit praeterea acerrime et propugnavit saepefatus Dominus Cardinalis praecedentiam Patris Generalis Paulinorum ante Archiabbatem Benedictinorum, non obstante quod hic sit perpetuus, prior vero tamen sexennalis, imo non obstante quod is allegaverit sese gaudere cunctis praerogativis, quibus Cassiniensis, qui Romae cunctos antecelleret Generales Ordinum Mendicantium. Adjudicataque interea fuerat praecedentia Paulinorum Generali. Et cur hoc? Sane nec aliam reperi rationem, nisi qua Episcopi universim non bene afficiuntur Abbatibus nostris infulatis. Quare autem? Rationem scio, et facile alii conjecturare possunt. Sane quidam Episcopus in hoc consessu clamavit pro Jesuitis dicens: hi boni Patres saltem volunt intrare cum humilitate, alii Praelati autem seu Abbates Monachi praetendunt sessionem in Tabula Magnatum, notate verba signate misteria! Comparuit deinde vocatus Pater Provincialis Societatis adcitatus, et audivit resolutionem Domini Cardinalis et Cleri, qui gratias agens, pro auctuario gratia rogavit, ut tribus admissis, etiam quartus e societate quaestionata admitteretur, ut sint bini et bini. Cui Dominus Cardinalis ait [p. 80.] rudiosos in processione Viennae etiam procedere trinos. <XIII> 11. continuata est Synodus Generalis, in aula Domini Cardinalis de Saxonia celebrata herique inchoata, cui praesedit praelibatus Dominus Cardinalis habitu indutus cardinalitio nempe purpureo-roseo, non tamen quam Cardinalis sed quam Primas totius Regni et Caput Cleri ac Metropolitanus, primum post eum locum tenuit Dominus Archiepiscopus Colocensis, ad sinistram vero Dominus Episcopus Agriensis, tertium Episcopus Transylvaniae, quartum Episcopus Nitriensis, quintum Vaciensis et residui consecrati, secundum tempus et senium consecrationis. Titulares vero secundum prioritatem temporis collationis. Deinceps sedit Archiabbas Benedictinus, eum vero sequebantur residui Abbates tum actuales tum titulares et commendatarii. Hos sequebantur ablegati Capitulorum (de his autem conventum fuit, ut posthac in cunctis processionibus et actibus publicis omnes Abbates praecederent, videlicet dum repraesentant Capitulum, secus vero in aliis occasionibus, in quibus semper Abbatialis dignitas potior est prae Canonici etiam Praepositi). Illos demum Provincialis cum duobus Rectoribus Societatis, hos ultimatim ablegati Abbatum, e quorum numero et ego eram. Erat itaque haec Synodus spectabilis et famosa, ex eo quod cuncti Hungáriáé Episcopi, uno duntaxat Quinqueecclesiensi nempe excepto, qui utpote 220