Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <VII> Retulit namque mihi Pater Prior, quod priusquam ad audientiam ad­missus fuisset, Jesuitam quendam famosum provincialem Societatis Jesu longam habuisse audientiam. Deinde vero Cardinalem eundem admisisse et dixisse: Abbates Nostros bonis duntaxat inhiare Hungaricis, intentosque esse augmentationi redituum, deinceps vero sectari pompam externam, et quaerere primos accubitus. Et hoc ipsum argumentum Polonico-Hungaricum, mihi in nuperna mea audientia etiam obtrusit Episcopus Agriensis dicens: Abbatibus Nostris tam agi de fructibus in Hungária percipiendis et e Regno evehendis. Cui autem Ego, postquam jam sat mordacia alia dicta patienter dissimulassem, in spiritu vehementi resposui, id palpabiliter a veritate aberrare, nam notorium est Hungáriáé Regnum esse miserrimum atque pauperrimum, incolasque plerosque esse mendicos. Quid proinde sperare possent Abbates Nostri e Regno, alieno potius subsidio maxime indigo? Dum autem praedictus Epi­scopus necdum aquiescere vellet, dixi: Nos prorsus non indigere suppetiis Hungaricis, imo per Dei Gratiam in eo esse Statu, quod indigentibus Hun­garicis succurrere panemque praebere possemus, sicuti etiam hucusque praebuimus, quo super is tandem conticuit, [p. 60.] Petitionem autem hanc Reverendissimi Domini Henrichoviensis praefatus Dominus Cardinalis sub praetextu, quod neque Sibi neque Palatino Jus et Fas sit cuidam Sessionem arbitrarii assignandi, imo neque idipsum etiam Regem arbitratu suo facere posse. Sed hoc dependere ab assensu omnium ordinum et totius gentis Hungáriáé magnum profecto Jovis incrementum. Vero autem ratio totius difficultatis secundum mentem omnium sensa­torum est haec, quod Clerus Ecclesiasticus sibi metuat de restitutione bono­rum defacto in manibus eorum existentium, quodque complures eorum deponere deberent infulas ordinibus subtractas, quibus utique quadratus melius quadraret, utpote nullam abbatialem jurisdictionem habentibus, de quibus longe verius dici posset, quod non tam recubitus, sed etiam titulos et dignitates sectentur incompetentes, ne dicam, usurpent alienas. Sessio tertia. Perlectum et publicatum in Domo Regnicolarum Magnifico Domino Baroni Joanni Horvath Simoncziri Sacratissima Caesarea- Regiaeque Majestatis Praesentiae in Judiciis Locumtenenti et Consiliario hisce intimandum. Suborta nuper in denominatione ex Domo Dominorum Regnicolarum Ablegatorum, qui Suae Majestati Sacratissimae obviam irent quaestione, ejus- demque ad Nos qua Palatinum et Locumtenentem Regium pro diremptione nonnullorum provocatione, quamvis Nos eorsum statim fecerimus quandam decisionem, quia tamen Venerabilis Clerus inter Dominos Regnicolas sessio­209

Next

/
Thumbnails
Contents