Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <VII> nem habens, una cum ablegatis Dominorum absentium Magnatum eadem decisione contentos se esse minus posse declaraverit, [p. 61.] Eapropter Nos cum Eminentissimo ac Serenissimo Principe Domino Christiano Augusto Cardinale a Saxonia, Archiepiscopo Strigoniensi et Primate Hungáriáé (titulus cum veneratione) et nonnullis ad latus Nostrum adhibitus finaliter decrevimus modo sequenti: quod siquidem ex Domo8 Viridi deputati eum in finem fuissent duo Domini Episcopi Consecrati, et duo Domini Barones, ex Domo etiam Dominorum Regnicolarum eant Reve­rendissimus Dominus Paulus Spáczai et Joannes Bán, ex Comitatibus autem Domini Stephanus Barlócz ac Josephus Sigray. Paulus item Festetich et Stephanus Boremissza, necnon ex absentium Magnatum Ablegatis Dominus Franciscus Szluha et Georgius Mihályffy, ex Liberis Civitatibus Domini Andreas Rosier, Stephanus Vanczary, Sigismundus Horváth et Georgius Plentzner. Cui decisioni et dispositioni Nostrae praedeclarati Domini Status semet accomodare studebunt. Actum Posonii die 29. mensis Aprilis anno 1712. Paulus Esterházy. Locus sigilli. Cancellarii Regio-Aulici ad Dominum Palatinum. Celsissime Sacri Romani Imperii Princeps Domine Nobis Colendissime Gratiosissime Servitiorum Nostrorum obli­gatissimorum commendationem. Ad demissam Inclytae Regiae Bohemico- Aulicae Cancellariae Propositionem et Relationem respectu subditorum Moravorum ex eodem Marchionatu ad [p. 62.] Hungáriám emigrantium, imo uti supponitur, diversa ad emigrandum spe allectorum et evocatorum, ac ex praevia correspondentia per comitivam etiam eductorum Suae Majestati Sacratissimae Domino Domino Nostro Clementissimo factam Propositionem et Relationem, quidnam eatenus altefata Sua Majestas Sacratissima clementis­sime resolvere dignata sit, ex acclusa praefatae Regiae Cancellariae Bohemico- Aulicae super inde datae intimationis genuina copia praelibatae Celsitudini Vestrae uberius percipere placebit. Et quia in praeattacta benigna Resolutione non solum contra subditos ex Moravia emigrare et semet subducere volentes saevera inhibitio, sed etiam poena statuta, et respectu etiam Hungarorum, si qui ejusmodi Moravos subditos et homines non liberos allicere aut reipsa abducere intenderent, extensa sit, imo hactenus abinde profugorum et in Hungária receptorum restitutio etiam innueretur. Hinc praenotatam benignam Caesareo-Regiam Resolutionem eo fine ad Celsitudinem Vestram officiosissime communicandam esse duximus, quatenus eandem, occasione moderni Diaetalis Concursus Inclytis Statibus et * A lapszélen: nota bene, est domus magnatum. 210

Next

/
Thumbnails
Contents