Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <VI> Tum Dominus Archiepiscopus Strigoniensis archiepiscopali et sacerdotali veste indutus facit Regiae Majestati exhortationem ad bene gubernandum in praesentia Palatini. Dein Archiepiscopus eadem Clenodia utpote Coronam, Sceptrum, Pacem, Pomum et Ensem Sancti Stephani ab eadem gestantibus repetet, et collocabuntur ad Summum Altare. Regiae Majestati vero super pulvinar holosericeum, (quod pulvinar Regis Aulici procurant) flectenti Crucem deosculandam praebebit, quae postea altari imponitur, [p. 50.] Stabunt autem hoc ordine: Agazonum Magister cum Ense nudo una cum quinque Proceribus Vexilla Regnorum gestantibus in sinistro latere, Palatinus vero cum caeteris quinque Vexilla Portantibus a dextris ad cornu Evangelii. Postea Majestas Regia genu flectens et duos digitos in Librum Evangelii, quem Archiepiscopus Strigoniensis apertum tenebit, de servanda Justitia et Pace juramentum praestabit. Quo praestito praefatus Archiepiscopus certam ex Pontificali orationem super Regem dicit. Ex tunc dicuntur Litaniae Omnium Sanctorum usque ad illum versum: ut omnibus fidelibus defunctis etc. prout in Pontificali. Finitis litaniis et oratione, cantantur in choro solitae preces, quo tempore Sua Majestas ab assistentibus sibi Episcopis elevatur a pulvinari super quo inclinata fuerat, et ab ejusdem Praefecto Supremo, una cum duobus Camerariis retro Altare adducitur et pro Unctione praeparatur. Postea ambo Assistentes Episcopi Regem in medio sui recipiunt et ad Summum Altare conducunt, ubi Dominus Archiepiscopus Strigoniensis Suam Majestatem in humero dextro Oleo Cathechumenorum ungit, dicta oratione itidem manum in Oleum intingit, et pectus Regis ungit dicens aliam orationem. Demum Episcopi Astantes aliique Praelati retro Altare Regem comitantur, ubi Oleum abstergitur, et Rex ab iisdem Episcopis ad thronum suum ducitur, ac ibidem veste seu habitu Divi Stephani, necnon deauratis Calceamentis adstante et coadjuvante Supremo ejus Aulae Praefecto induitur. Postea inchoatur Missa, et post Graduale et Epistolam, iterum usque ad Altare Summum deducitur, ubi Sua Majestas paulo altius gradus conscendit et genu flectit. Cui ab Archiepiscopo Strigoniensi [p. 51.] Gladius Sancti Stephani evaginatus porrigitur, verbis ex Pontificali dictis: accipe Gladium Sanctum, munus a Deo, in quo concides adversarios Populi Dei Israel. Et deinde gladius resumptus et reconditus accingitur Suae Majestati, quo Majestas accincta ad populum se convertit, et gladium eundem evaginat et ter vibrat, totidem ictus, unum antrorsum, secundum dextrorsum et tertium sinistrorsum in formam crucis facit, in signum, nota bene, quod pro Religione et Causa Dei strenue decertare velit. Quo facto gladium in vaginam recondit, et denuo in genua procumbit, et Archiepiscopus cum assistentia aliorum 203