Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <IV> Ad undevicesimum respondet veritas. Verum esse bubula Hungarica vesci ut plurimum vicinas provincias, id tamen nequaquam gratis, sed pro pecunia vel parata, vel debita, et penes Regnum restante, de quo magis, quod sibi gratuletur, quam queruletur, Regnum habet. Ad vicesimum primum respondet veritas. Verum quidem ecce, quod pro commerciis vix ullum Regnum aut provincia sit magis apta, quam Regnum Hungáriáé, idque ex causa, quod nulla provincia ea gaudeat navigabilium fluminum ac perconsequens transportationis et facillimi commeatus oportu- nitate. Id tamen simul certum est, quod nulla gens aut natio pro iisdem sit apta minus, quam Hungari. Nam quid de commerciis dicam, cum (exceptis primariis Regni civitatibus) praeter sartores, sutores, fabros et textores vix ulli reperiantur opifices. Quomodo enim in Regnum inducerent trafficas et mercantias, qui neque norunt implantare mechanias, uti id satis innotuit, quomodo [p. 16.] contra ordinem et institutionem tribuum in Diaeta solem- niter reclamarunt. Ex causa, quod mechanici haud debeant esse adstricti ad tribum et articulos, sed liberos omnino et illigatos, utpote in Regno libero. Ex quo solo innotescit, quam praeclara habeant Hungari principia ad intro­ducenda commercia. Introducant sane et promoveant commercia, nam hoc Regi, hoc cunctis finitimis Provinciis vel maxime est in votis, ut nempe Hun­gari aliquando rei pacatiori sese applicent, quam armis et turbis. Ad vicesimum secundum et vicesimum tertium respondet veritas. Haec omnino justa esse gravamina, a Camera Aulica illata, sed quae jam per benignas Suae Majestatis resolutiones, saltem aliqualiter sunt alleviata. Sin autem adhuc premant, recogitet Regnum sese finitimas provincias Caesareas hoc in passu habere non solum doloris socias, sed etiam antesignatas. Ad vicesimum quartum observat veritas, quod natio haec crimina et ex­cessus privatorum haud infrequenter in publicis Regni conventibus perperam adducat. Siquidem ii potius ordinaria juris via, in loco delicti, et mox ut commissi fuerint, commeritis essent poenis coercendi. Jam legibus provisum est de poenis pro criminosis, inter quos utique censendi sunt incendiarii, puniant igitur sine respectu personarum, nam sic lex jubet et rex cupit. [p. 17.] Ad vicesimum quintum respondet veritas. Condecens ac justum esse, ut ordo nobilitaris suis gaudeat praerogativis, inter quas lege etiam censeri debet, immunitas a teloniis et vectigalibus, idque intelligendum existimo de nobilitate illa, quam vel virtus propria, vel avita illustris prosapia produxit. Nequaquam tamen de illa, quae quotidiana pene metamorphosi e stiva transfiguratur, et intuitu paucorum nummorum e postrema hominum faece procreatur, ac dein, cum ingenti verae nobilitatis ignominia pastum pecorum, araturam, sutrinam vel aliud vilissimi mancipii munus exercet. Et haec profecto mihi videtur Scylla, haec vorago ad quam totius Regni felicitas semper periclitatur, et toties naufragium patitur, agrestris nempe haec Nobilitas, quae quo leviori pretio comparatur, eo magis in dies multiplicatur, 186

Next

/
Thumbnails
Contents