Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <IV> [p. 13.] Ad quartum respondet veritas: quod sicut Germani ob continuam vestitus transfigurationem, et sinicam peregrinarum adinventionum imitationem merito exploduntur, ita e diverso Hungari ridicule tam tenacem sectantur constantiam in habitu, quae melius quadraret in animo. Quod morum irrisionem attinet, certum est, quod iidem utpote prorsus exotici, et majori ex parte indecori ac inexculti, potius reprehensionem, quam irrisionem mereantur. Neque enim in habitatione, nec in supellectili, nec in mensa, neque in victu, nec vestitu ullam sectantur aut venustatem, cum tamen liqueat, quod honestas morum sit conciliatrix amorum et unio animorum. Sic in Hungária domus seu curia nobilitaris raro adaequat splendore suo gazam seu haram coloni Germani. Ignobiles vero plerumque instar ferarum in latibulis suis cum pecore suo promiscue commorantur. Nullus apud eosdem videre est lectus, mensa et fenestra rara, idque praecipue in partibus citerioribus Hungáriáé. Ad quintum respondet veritas. Quod, cum invidia secundum se, sit malum raro patens, sed plerumque in animo intrinsecus latens, ideoque etiam difficulter comprobabilis erit, praecipue cum aliunde liqueat, quod Germani in sorte Hungarorum vix reperiant, quod invideant, praeterquam solum illud uberrimum et opimum quod incolunt, [p. 14.] Ad sextum respondet veritas. Cessent in Regno conspirationes, insurrec- tiones, rebelliones, Turearum evocationes et motuum hostilium suscitationes, tunc pariter cessabunt frequentes illae militum descensiones et stationes. Profecto novissima rebellio Aulam etiam nolentem docuit, quod non sit bonum Hungáriám a stationibus militaribus (uti factum fuerat) amplius eliberare. Ad septimum usque ad septimum decimum inclusive respondet veritas. Haec gravamina universim concernere exorbitantem illam et intolerabilem licentiam militarem, quae omnino Regnum dire hactenus divexavit, et vix satis describi potest. Ipsusmet enim audivi a milite quodam emerito Germano, quod vix detur scelus sub sole et in rerum natura, quod in Hungária non fuisset perpetratum per Germanos, quos tamen plerosque Divina nemesis punit in loco delicti, pauci enim exinde ossa sua reportant adeo, ut jam proverbio feratur Hungáriám esse Germanorum caemeterium. Interim nihilominus in praesenti Diaeta a Sua Majestate Sacratissima eae factae sunt Benignae Resolutiones, quibus non solum exacta disciplina militaris reduceretur, verum etiam praesentia gravamina tollerentur. Ad duodevicesimum respondet veritas. Quod cum (perhibente id gravamine 20) Austriaci libere sua vina in Hungáriám invehant, nulla omnino videatur ratio, cur et Hungari sua [p. 15.] vina in Austriam invehere esset inhibendum. In pari enim causa et conditione, par etiam debet esse jus et conditio. Praetexunt quidem Austriaci hoc in passu quaedam privilegia de non invehendis viniis externis in suam provinciam. Ast hic magis locum habet communis illa regula, quod tibi non vis fieri etc. Item, quod quis juris in alterum statuit. Etc. 185