Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése

Testamentum Ecce sum lutum, quid ergo mirum, si sordes et immunditias reperias in me? Sum pulvis, quid ergo mirum, si a quovis vento tentationum aut tribulationum circumferar? Memento terrenae fragilitatis et infirmitatis meae: ne scruteris peccata mea, neque vindictam sumas de peccatis meis.3 Recordare, quam vili et fragili constem materia, sum enim creatus de pulvere, de Adama, hoc est ter­ra, iterum in pulverem reducendus, stipendiumque peccati, mortem haud evasurus. Multiplicata sunt infirmitates meseb sed tu, Domine, parce peccatis meis, et sana animam meamf sana me et sanabor: salva me et salvus ero, quoniam laus mea tu es.d [3] In hac humanae fragilitatis et miseriarum contemplatione, in abysso vilitatis et nihileitatis me* erigo mentem ad infinitam6 Dei bonitatem et misericordiam, qua hominem ad imaginem et similitudinem suam, in animam viventem creando/ per redemptionem in sanguine Filii sui Jesu Christi, divi­nitatis et gloriae et immortalitatis suae, gratiae suae munere consortem esse voluit. Hacque consideratione flecto genua ad Patrem8 et Filium et Spiritum Sanctum: Tibique o Sacro-sancta Trinitas et trina unitas, honor noster, salus nostra! Ego nihilum et inane pondus terrae, humillimas, quas possum, pro omnibus beneficiis tuis, pro talentis naturae et donis gratiae in me collatis ago gratias. En ego vilissima creatura Tua, imo vermiculus: hTuus a Te et in Te sum ab utero Matris meae, ubi me ad imaginem et similitudinem Tuam formasti; Tuus a nativitate, ubi in nomine Tuo baptizatus et in Spiritu Sancto renatus sum; Tuus a primo rationis usu, ubi Te fide, spe, charitate, quas mihi in baptismo indideras, colere ccepi; Tuus ab adolescentia, ubi tanquam providus et misericors Pater in orphanali etiam statu modum et media sustentandae vitae et praeter angeli boni custodiam etiam praeceptores, qui me in honesta et literali disciplina sanctaque fide catholica educarent, tribuisti, Tuoque instinctu ad statum ecclesiasticum vocasti, elegisti; Tuus a juventute, ubi sacerdos Tuo munere consecratus, atque ad curam animarum parochus destinatus, indeque ad venerabile capitulum cathedralis ecclesiae Wesprimiensis promotus et successive aliis quoque beneficiis, tam ecclesiasticis quam politicis (uti est praelatura Tabulae Regiae) ornatus, unam et trinam Christi victimam Tibi, tanquam juge sacrificium, immolavi; Tuus a viro, ubi miseratione Tua, indignissimus licet, in dioecesanum episcopum electus, praeter iteratas canonicas dioecesis mihi commissae visitationes, scriptis, verbis, operibus et exemplis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui et operari, inconcussam catholicae fidei veritatem, specialiter autem cultum Sanctissimae et Individuae Trinitatis, et quidquid ad eruditionem et doctrinam, quidquid item ad perfectionem et salutem Christiani populi necessarium et proficuum in Domino esse censebam, [4] mentibus et cordibus hominum inculcare et instillare, quasi indefesse laborabam.'1 Omnes denique a) Tob 3,3 b) Ps 15(14),4 c) Ps 40(39),5 d) ter 17,14 e) corn ex insignitam f) Gen 1,26; Gen 2,27 g) Ef3,14 h) vide R. P. Cornelii Cornelii a Lapide [...] Commentaria in quattuor Prophetas maiores [...] Venetiis, 1756. III. 28

Next

/
Thumbnails
Contents