Horváth M. Ferenc: Váci végrendeletek III. (1729-)1771-1785(-1825) - Váci Történelmi Tár 8. (Vác, 2014)

Végrendeletek

Káptalanvác város bizonyságlevele Pásztor András vallomásáról, az őt ért sérelmekről 1775. április 20. Nos, N. N. judex et senatus Civitatis Capitularis Vaciensis damus pro memoria, quod cum nos annis, Mense et die ab infra notatis in Domo Civica loco alias consueto pro tractandis statum civitatis hujus quomodocunqe tan­gentibus negotiis una constitui fuissemus, consedissemusque: totum providus Andreas Pásztor civitatis hujus inhabitator coram nobis personaliter constitu­tus maturam prius et exacta animi sui deliberatione praehabita sponte, libere, ac benevole fassus sit; qualiter ipse oneribus omnibus evictione etiam legali per omnia in se assumptis et levatis, fassionem suam filio Josepho legitimo et naturali, adhuc anno 1768. die 5 Mensis Martii sub sessione magistratuali die ipso habita celebratam, sibi ultronee prospecturus adjecta ab infra exposita modalitate ratificando, eidem filio Josepho Pásztor domum suam in vicini­tatibus ab una providi Stephani Danicz, parte vero ab altera Michaelis Kiss- Nagy situatam, cum omnibus appertimentis et utilitatibus universis de jure ad eam spectantibus, reservato pro sui, ac consortis suae, videlicet vitricis dicti filii Josephi inhabitatione posteriori cubiculo in, et pro florenis Rhenensis ducentis sexaginta quinqui [265], quos, ita et legale interusurium docente coram producta scripta, ac praesentis genitoris oraliter facta recognitione omni absque defectu rite depuraverat possidendam cessisset, dedisset, atquem divendidisset, juraque sibi incumbente - nulla interveniente contradictionem, irrevocabiliter in eundem et successores ejusdem universos transtulisset et transcripsisset, ita tamen ut senio confectos genitorem suum, ita et vitricem suam in conformitate accordae coram Magistratu Civico initae, quietos reddere uttrique ad dies vitae paccatum habitationis locum cedere et assig­nare, debita insuper et filiali pietate eos observare et revereri teneatur, ac obligatus sit, tum morientibus utroque ad impensorum fatigiorum, ac debita cura ipsorum fideliter acta recompensam nunc pro tunc valitura declaratione ac dispositione mediante hac fassione sua. Tam quoque, quam sibi retinuerat domus portionem, item domesticas res universas, quocunque nomine vocita­tas, nec non horti inter vicinos Martinuum Frei (Fray) civem Episcopalis Civitatis, parte vero ab altera Mathiam Florian inhabitatorem nostrae civitatis situati, medietate jam eidem tradita, partem etiam pro usu suo retentam manu misiss et manumissam declarisset, atque proprio motu irrevocabiliter confir­mavisset, nullo jure, aut proprietate aliqua alicui successorum aut quibus­cunque demum aliis per amplius in praeexpositis reservando. Prouti itaque cessit, dedit et transtulit, translatumque decrevit atque proprio motu confir­mavit pleno jure, et reali cum effectu harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. 439. 146

Next

/
Thumbnails
Contents