Horváth M. Ferenc - G. Molnár Péter (szerk.): Váci végrendeletek II. (1729-)1751 – 1770(-1785) - Váci Történelmi Tár 6. (Vác, 2010)
Bevezetés
Filio meo dilectissimo Michaeli, siquidem vix beneficium meum paternum expertus, etiam castra secutus sub regimine ordinis pedestris Eszterhaziani locumtenentii munus gesserit, et stipendia sua merebatur (si vivit et rediverit) lego florenos trecentos, id est Qui si non redierit, quia ipsum belli occubuisse referunt, hanc summam exiguam dominus testamentarius meus in loco securo erga interessé elocatam servare dignetur eo usque, donec certo certius iam fatis functum esse rescierit, si autem manifeste prodiret eum occubuisse jam, fati 300 floreni consignentur filio meo And-reae Ujfalussy eremitae, ut ex eadem summa unam capellulam et campanulam pro refrigerio animarum familiae meae et suae, atque benefactorum aedificari curet, cui etiam propter memoratos lego florenos ducentos, id est Sexto sub numero tertio pro sacrificiis messae legati floreni, eti-am per celebraturos sacerdotes missas, applicentur pro refrigerio animae defunctae condam clarae coniugis meae Judithae Nobilis Antal. Ultimo ab hinc remansura summa inter pauperes infirmos et captivos Vacienses subdividatur. Haec omnia cedant ad maiorem Dei gloriam et animarum nostrarum salutem amen. Signatum Vacii 14a Decembris Anno Domini 1765. Tobias Ujfalussy m. p. (L. S.) Coram me Francisco Xaverio de Schick (Schikk) m. p. (L. S.) qua requisito Coram me Stephano Nedeczky de eadem Capituli Vaciensis jurato notario m. p. (L. S.) Coram me Michaele Dombay presentium scriptore m. p. (L. S.) Coram me Ladislao Ábrahámffy (Abrahámfy) inclyti Comitatus Pestien- sis jurassore et comissario qua requisito m. p. (L. S.) Coram me Joanne Bajcsy inclyti tabulae regalae iudicariae iurato notario m. p. (L. S.) [További feljegyzés más kéztől:] Praesentem copiam cum suo genuino originali per nos collatam, eidem- que in omnibus punctis et clausulis conformae esse testamur. Signatum Alsószátok (A-Szatok) die 4a Martii 1792. Stephanus Szmrecsányi de eadem inclyti comitatus Neogradensis tabulae iudicariae assessor m. p. [P. H.] Carolus Székely (Székelly) de Bibarcfalva (Biborczfalva) inclyti comitatus Pestiensis iudicalis notarius m. p. [P. H.] Joannes Majerszky inclyti comitatus Neogradensis iurassor m. p. [P. H.] Kétlapos, hiteles másolat. Lelőhely: WL V. 1-i Püspökvác Mv. Tan. ir. - Végrendeletek, No. 272., „A” [Fi] 300 200 408