Gál Kelemen: A Kolozsvári Unitárius Kollégium története (1568-1900) 1. (Kolozsvár, 1935)
III. rész: A magyar-utcai iskola
269 Alteraium verő series haec est: Nos Stephanus Balhori de Somlyó Vajvoda Transylvanus et Siculorum comes, memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis: Quod discretus vir Georgius Válaszúd senior scholae hujus civitatis Kolosvar, in suo ac reliquorum studiosorum ejusdem civitatis Kolosvar nominibus et in personis, exhibuit et praesentavit nobis litteras Serenissimi Principis quondam Joannis 2-di electi regis Hungáriáé etc. Domini nostri clementissimi piae memoriae super collationem totalis et integrae quartae decimális Kolosvarien. tarn vini, quam frumenti et eliarum quarumlibet rerum decimandarum, quae alias Archidiacono Colosien cedebat, et in arenda solita flor. ducentis quinquaginta in monetis usualibus singulis annis aestimari consueverat ad praescriptam scholam Kolosvarien. et in usum ac sustentalionam pauperum et orphanorum, juxta benignem sacrae olim Majesfatis Reginalis, ac dicti filii sui Litteris superinde emanatis confectas et emanates; supplicans nobis debita cum instantia, ut nos easdem litteras de verbo ad verbum transcribi et transumi, praesentibusque litteris nostris inseri et inscribi facien., quoad omnes eos articulos, contenta et clausulas gratiose confirmare dignaremur; (Itt következik János Zsigmond alapítólevele szószerint.) Nos itaque supplicatione praemissa, nobis modo quo supra porrecta favorabiliter admissa, praescriptas litteras, quoad omnes earum articulos, clausulas et contenta, prout eaedam rite et legitime existunt emanatae. sine diminutione et augmento transcribi et transumi, praesentibusque litteris nostris inscribi facien. pro parte dictorum studiosorum Kolosvarien. ac subsequendorum quorumlibet gratiose confirmare duximus, prout confirmamus praesentium per vigorem herum nostrarum vigore et testimonio Iitterarum-Datum in dicta civitate Kolosvar, decimo septimo die mensis Decembris Anno Domini Millesimo quingentesimo septuagisimo primo. Stephanus Bathori de Somlyo mpr. Frandscus Forgátz canceller mpr. Tertiarum denique talis est tenor: Nos Christophorus Báthori de Somlyo Vajvoda Transylvaniae et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis: Quod pro parte in personis universorum studiosorum scholae hujus civitatis Kolosvar, exhibitae sunt nobis et praesentatae Litterae quaedem Serenissimi Principis Domini Stephani Dei Gratia regis Poloniae Magni Ducis Litvániáé etc. fratris nostri observandissimi Confirmationales in dupplici papyro patenter confectae, sigilloque ejusdem, in inferiori earum margine impressive communitae. Quibus mediantibus idem Dominus Stephanus rex Poloniae quasdam litteras, Serenissimi quondam Principis Joannis secundi, electi regis Hungáriáé et piae memoriae super collatione totalis et integrae quartae decimális Kolosvarien. tam vini, quam frumenti et aliarum quarumlibet rerum decimandarum. quae alias archidiacono Kolosiensi cedebat, et in arenda solita flor. ducentis quinquaginta in monetis usuahbus smgulis annis aestimari consveverat, in se continen. confirmasse dignoscebatur. Tenoris infrascripti supplicatum est nobis debita cum instantia, ut nos easdem litteras, ac omnia et singula in eisdem contenta, rates, grates et accepta habentes, praesentibus litteris nostris de verbo ad verbum inseri et inscribi facien. perpetuo valitura, confirmaremus; quarum quidem litterarum tenor talis est: (Itt következik először Báthori István, azután János Zsigmond alapító levele szószerint.) Nos itaque supplicatione praemissa nobis modo quo supra porrecta favorabiliter admissa, praescriptas litteras quoad omnes earum articulos, clausulas et contenta, prout eadem rite et legitime existunt, emanatae, sine dimi-