Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

78 probitate, sic habitu corporis externo, modestiam summam prae se ferre. Viderint igitur singuli, qui in docendi palaestra versari bona conscientia student, ut in amictu ipso decentem quandam, huicque ordini competentem sequantur et servent honestatem. Nec tamen hic certam aliquam habitus formam praescribit, aut requirit ecclesia. Tantum monet, ut unusquisque militaria atque indecora vestimenta, quibus non raro, plebi praesertim in doctrina adversariae, occasio maledicendi ministerio subministratur, exuat atque abjiciat. In capitis rasura, in pileis, palliis, thoracibus mediocritatem quandam a luxu et elatione procul remotam omnes custodiant. Pariter in incessu, gestu, vultu, oratione, levitatem et ventosi in­genii futilitatem, toto studio diligentissime fugiant, utpote quam vel scriptores prophani mirifice in suis scriptis ubique detesten­­tur. Et quia non tantum ipsi ministri verum etiam eorum familiae bono exemplo praelucere reliquo domini gregi debent, abstineant etiam uxores et filiae eorum ab omni habitu luxum et fastum prae se ferente, ut cincinnis, margaritis etc. Vitamque et mores ita componant, ne Maritis, dum alias ex verbo Dei reprehendunt, pudorem incutiant, cum id in suis deprehenditur, quod ipsi in aliis reprehendunt. IV. Fugienda etiam sunt omnia flagitia et vitia, sed praeser­tim quia ebrietatem civilis gladius non plectit, imo in omnes pene, et am ministros cadit, eam ecclesia universa suo decreto severis­sime interdicit. Rectum enim illud est: Non bene vinosus tracta­bit sacra sacerdos. V. Cum divinitus praeceptum sit, ut sabbata sanctificemus, et communi Christianorum consensu, ipso statim apostolorum tem­pore, (ut Viri Sacrarum literarum peritissimi conjectant) dies do­minicus conventibus ecclesiae, in quibus verbum dei audiretur, sacramenta perciperentur, preces votaque publice funderentur, elee­­mosinae pauperibus erogarentur, Deoque gratiae pro beneficiis immensis agerentur, dicatus sit: ideo nuptiarum solennitates, in quibus luxui potius et compotationibus, quam religioni et pietati studetur, dominicis diebus celebrari non debent, nec ullus pasto­rum vel ministrorum, sponsum cum sponsa sive in pagis sive in oppidis, sive etiam in urbibus tum temporis copulabit. VI. Advehendum etiam, ut diebus octo, aut ad minimum tribus ante diem nuptiarum, personae, quae jungi matrimonii vin­culo cupient, publice de suggestu in frequenti auditoru[m] coetu

Next

/
Thumbnails
Contents