Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

77 ln hac igitur navicula, tot procellis et tempestatibus in alto miseriaru[m] pelago jactata, quo tutius cursum navigationis nostrae peragamus, omnes pro viribus in remos imcumbere oportet. Quod ut fiat, serio certe vocationis nostrae, et officii, memores esse cuncti debemus. Ante omnia igitur cum deus mire abominetur hypocrisin, et saepe diabolus semina odiorum atque contentionum spargere, tam inter auditores, quam inter docentes soleat. I. Ex officio erit omnium pastorum ac ministrorum, quibus cordi est veritas, et candor, ut si deliberationes, consensus, sub­scriptionesque aliquae in componendis dissidiis, aut materiis expo­nendis utilibus fiant, id non ficte ac simulate, sed candide, sin­cere, aperteque bona cum venia conscientiae faciant. Nunquam enim pax et concordia stabilis inter hypocritas, qui artem simu­landi et dissimulandi, atque adeo cum Deo et Christo ejus lu­dendi egregie callent, firmari, sanciri, aut coalcescere potest. II. Sacramenta mystica, eucharistia scilicet et baptismus in ecclesiis nostris usurpanda esse ob has potissimum causas judi­cavimus. 1. Quia de utroque clara et manifesta extant in scripturis testimonia, atque praecepta. 2. Ne tesseris et signis gratiae divinae, quorum aliqua inde ab Abrahae temporibus in populo dei viguerunt, ecclesia dei careat. 3. Ne cursus veritatis, in cognitione unius veri dei, Filiique ejus Unigeniti, Jesu Christi, apud infirmiores per intermissiones sacrorum signorum impediatur. 4. Ne paulatim sacramentis contemptis, eo impietatis amen­tiaeque veniatur, ut scripta novi foederis, una cum dignis mysti­cis, apostolorum tantum temporibus, aut onu post ipsos seculo durare debuisse, contra omnem luce meridiana clariorem verita­tem, doceatur et asseratur. 5. Ut a tartaris, tureis, indis, aethiopibus, aliisque plurimis nationibus, luce evangelli carentibus, ceu notis quibusdam certis, hisce sacramentis distingvamur, quemadmodum prisco illo patrum seculo populus izraeliticus ab omnibus gentibus exteris circum­cisionis signo segregabatur. Porro quid sit baptismus, quid eucha­ristia, uberius in theologia nostra juxta tenorem sacrarum litera­­rum indicatur. III. Decet pios eloquiorum dei praecones, ut moribus et

Next

/
Thumbnails
Contents