Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
76 mum, ita longe difficillimum obierunt, Quocirca ut gloriae Dei, et ecclesiae dignitati, atque existimationi, hac quoque in parte consulatur, imposterum haec praecipue in eligendis, ordinandisque ministris spectabuntur. I. An vitae sint integrae, ac synceiae ? II. An aliqua artium rudimenta, atque initia, cum fructu non contemnendo fn scholis degustaverint? III. An non illis vitiis sint obnoxii, quae Paulus in ministro taxat. I. Tim. 3. IV. An cum examinantur de punctis Christianae religionis1 praecipuis, respondere mediocris saltem diligentiae specimine edito ex catechesi possint? V. An sacramenta, sive signa mystica ecclesiae celebrare et administrare, juxta dormam a synodo praescriptam, sciant ac velint? VI. An se nihil novaturos vel publice, vel privatim, absque salutato et consentiente consistorio, promittant ? VII. An omnibus doctrinae Christianae partibus, ab ecclesia ex verbo dei receptis, stabilitisque, bona conscientia absque hypocrisi ulla subscribere velint? VIII. An disciplinae ecclesiasticae se se totos subjiciant? His porro omnibus cum velle se stare, qui ordinationem petit, bona synceraque fide a'que sonscientia in facie Ecclesiae promiserit, suggestum deinde conscendet, et coetu toto audiente, brevem de materia aliqua, ex bibliis sacris deprompta concionem ins ituet. Tum manuum impositione solita a superintendente, et senioribus ministrisque legitime inaugurabitur, simulque illius dioeceseos seniori, sub quo oblatam vocationem divinitus amplexus est, commendabitur. Postremo literis atque testimonio solitis ab episcopo de munere docendi acceptis, bonis avibus, synodo dissoluta, in domino discedet. De Officio Omnium in Oenere, Qui Ministerio Funguntur. Summa Dei bonitas est, quod in tot turbis mundi, quae utramque rempublicam, tum Christianam, tum politicam, mire hac praesertim aetate in perniciem pronas, concutiunt, colligit tamen sibi gregem aliquem pusilum, in quo verbum sonet, beneficia ejus agnoscantur, et celebrentur, suusque Jesu Christo honos dignitas, ac majestas tribuatur. 1 A nyomtatásban: riligionis.