Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

75 At si quid tale in aliquo deprehenderint, quod sinceros ac fideles Christi dispensatores dedeceat, id illico ad superintendentem absque livore, injuria, et nocendi studio perscribant fideliter, aut ipsi per­ferant. Parem etiam de rectoru[m] functione, tum templari, tum scho­lari, item de vita et moribus faciat inquisitionem, ut et de aedi­tuorum fidelitate, num scilicet et illi officio suo satisfecerint. Tertio. Si ministri ad auditoribus suis inique premantur, aut ab aliis injuria atque damno, vel diminutis, vel plane negatis re­ditibus afficiantur, seniorum erit illis consilio, re, ope praesto esse, eosque quantum per vires licebit, toto conatu adjuvare. Sin prodesse non poterunt, negotium totum ad consistorium, vel superintendentem, quo mature inopiae illorum, si fieri poterit, suc­curratur, deferant, aut literis saltem significent. Quarto. Divortia absolute non faciant, sed ad consistorium et episcopum transmittant. Egent enim ejusmodi casus conjuga­les, acri admodum atque seria deliberatione. Hinc est, quod saepe multas in plebe querelas, et quidem non sine offendiculo perni­cioso, cum non recte deciduntur, exsuscitant. Quinto. In suam dioecesim nullum ministrorum recipiant, nisi prius ille, qui discesserit, ad auditoribus honeste satisfiat, et simul loci illa mutatio superintendenti, si coram non licebit, sal­tem per literas exposita fuerit. Sexto. Conventicula absque scitu et voluntate consistorii, atque episcopi, non celebrent, nec instituant, exceptis causis mat­rimonialibus. Ac si quando illis permittentibus fratres convocabunt operam dent, ut ea in medium proferant, quae ad pacis et tran­quillitatis conservationem faciunt, non e contra ad schismata, et dissensiones, a quibus omnes, qui spiritu dei ducuntur abhorrere debent, spectant et tendunt, sic enim Paulus loquitur: /. Cor II. Quod si quis videtur contentiosus esse, nos ejusmodi consvetu­­dinem non habemus, neque ecclesia dei. De Officio Ordinandorum. Magnam hac aetate nostra fuisse, et esse etiamnum passim in admittendis neophytis ad ecclesiasticum munus licentiam, nemo nisi mentis inops, negare potest. Multi enim scientiae divinae ac humanae expertes, multi vitae deploratae, multi etiam nullam cer­tam vocationem habentes, munus hoc docendi, ut deo gratissi -

Next

/
Thumbnails
Contents