Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

74 et decalogo, bonaque civili consvetudine consentientes, definire, dijudicare, atque dirimere. Cujus judicio si alterutra pars contenta non erit, licebit ad universitatem Synodi, et congregationis eccle­siasticae appellare.1 Quinto. Debebunt etiam animadvertere serio, ne per osci­tandam, negligentiam, impietatem, imprudentiam, et elationem superintendentis, verbum dei et tota ecclesia male audiat. Praete­rea illum ecclesias visitantem comitentur, re, consilio, opere, ju­vent, et si quid aequum et justum mandabit, non negligant. Est enim voluntas dei, ut superioribus, et praesertim publicam perso­nam gerentibus in rebus honestis obsecundemus. Sexto. Quotiescunque consistorium cogetur, toties inquisitio morum inter primores ecclesiae fiat, accusent sese mutuo, damnent, arguant, sed non tamen studio nocendi, aut ulciscendi, aut diffa­mandi apud plebem cupiditate. Septimo. Si de aliqua controversia graviore consensus fieri in senatu ecclesiastico facile non poterit, suffragiis et calculis res tota decidetur, majorque pars minorem vincet. De Officio Seniorum. Dioeceses singulas suum habere seniorem par est, et syno­dus sancta, suo id firmo decreto sancivit, propter multas certas­­que causas. Primum porro istos quoque pios, integros, inculpatos, dei­que inprimis timentes esse oportet. Nam et istis nomen episcopi apud Paulum tribui in confesso est, ac proinde iisdem fulgere, quae supra commemoratae sunt, virtutibus debent. Praeterea ad seniores pertinebit, diligenter tenere, ac ani­madvertere numerum ministrorum, sub sua dioecesi existentium. Item ; de illis te[m]pore visitationis, quae quotannis semel ad mi­nimum fieri etiam a senioribus debet, adjunctis sibi duobus ad minimum assessoribus, percontari, quomodo vivant, quid et qua fide­litate, sedulitate, fructuque doceant, numquid aliquid palam in con­cionibus dicant, vel clam in aures nonnullorum sub propriis, aut alienis tectis insusurrent, quod turbet pacem, quod a consensu ecclesiae, et doctrina publice recepta atque approbata recedat. ' Ez a zsinatra nézve világos rendelkezés. Az „ecclesiastica congre­gatio“ kifejezés a fogalom-azonosságga magyarázható.

Next

/
Thumbnails
Contents