Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

Lectori benevolo. Secundus jam labilur annus, lector benevole, cum onus hoc directionis ecclesiasticae, quod humeris meis sustineo, a confrat­­ribus meis mihi est impositum, a quo tempore non sine magnis molestiis sum expertus, quam sit difficile in tanta morum corrup­tione absque certis, iisque publicatis regulis ac legibus, etiam illam hominum societatem regere ac gubernare, cui pastorum om­nium pastor Christus, pascendas suas oves commisit; et quibus praecipit, ut bono exemplo praeluceant suo gregi. Quapropter e re maxime futurum ecclesiarum nostrarum putavi, si canones aliquos cum pietatis tum honestatis regulis convenientes, juxta quos eae imposterum dirigerentur, in lucem edi curarem. Et quia ad manum habebam Disciplinam Ecclesiasticam, a piae reconda­­tionis viro, Valentino Radecio superintendente, olim in usum ecclesiarum nostrarum conscriptam, eam reverendorum domino­rum collegarum meorum censurae subjeci. Verum quoniam non omnia videbantur tempori nostro pariter accomodata, utilia reti­nuimus, ve! prout ratio temporis postulabat, immutavimus, inutila resecuimus, multa etiam addidimus. Tu his fruere et nobis fave. MicYjael Almdsi, superintendens unitartorum.

Next

/
Thumbnails
Contents