Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

De Disciplina Ecclesiastica. Tanta vis est ordinis recti et concinni, qui velut germen ac soboles quaedam bonarum existit legum, ut sine eo vix unquam quippiam vel in politiae, vel in ecclesiae rebus, possit feliciter aut consilio suscipi, aut re et opere in optatu[m] exitum perduci. Hanc ob causam, omnes omnium aetatum, verbo Dei potente sub Christi vexillum collectae Ecclesiae, Apostoli consilium, juben­tis I. Cor. 14. ut omnia decenter et ordine fiant, secutae, non solum quid docerent, quove cibo ac alimento Jesu Christi oves pascerent, curarunt; verum etiam quem ordine[m] in administran­dis Christianae Reipublicae functionibus tenerent, summa cum di­ligentia, fide, et studio perquisiverunt, atque observarunt. Quorum et nos exempla secuti, pauca de ecclesiae reformatione divina freti ope, et priscos sapientia coelesti claros imitati homines, in medium pro domo dei, quantum per nos licet aedificanda, pro­ferre statuimus. Duae res sunt omnino, eaeque haud levis mome[n]ti, quae unu[m]que[m]que dei potentissimi mysteria dispensantem, non ornant tantum mirifice, sed etiam, ut multam frugem docendo afferant, commodissime praestant, nimirum doctrinae puritas et vitae inculpatae integritas. Neque enim ad contemplandum tantum beneficia, legem, promissionesque dei, sed etiam ad agendum, et ad opera charitatis in hoc vitae nostrae brevi curriculo exercenda, a summo omnium rerum conditore facti sumus. Hinc illud extat apud Prophetam : Esa. 29. Matth. 15. Populus hic labiis me ho­norat, cor autem ejus procul est a me. Et Paulus: I. Cor. 4. Sed veniam brevi ad vos si Dominus voluerit, et cognoscam non locutionem istorum, qui inflati sunt, sed spiritualem virtutem. Non enim in locutione situm est regnum dei, sed in virtute (Spiritus.) Jam vero quo commodius et rectius, utrumque illud, sana scilicet doctrina, et vitae integritas a docentibus in colenda Do­mini vinea praestaretur, prudenter veteres omnia functionum eccle­siasticarum munia in certas partes et classes, ob vitandam confu­

Next

/
Thumbnails
Contents