Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
I. Könyv
20 „j V. Fugienda etiam sunt omnia1 flagitia et vitia, sed praesertim, quia ebrietatem2 civilis gladius non plectit, imo in omnes poene etiam ministros cadit,3 eam ecclesia universa suo decreto severissime interdi it, nemo se suumque *2 ministerium ebrietate contaminet, sed sobrie vivat, gregi sibi divinitus commisso invigilet, studeat, scribat, meditetur et consortium ebriosum, quorum deus venter est, devitet, recte enim illud est: non bene vinosus tractabit sacra sacerdos. VI. Cum divinitus praeceptum sit, ut sabbatha sanctificemus, et communi Christianorum consensu, ipso statim apostolorum tempore (ut viri sacrorum iiterarorum peritissimi4 conjectant) dies dominicus conventibus ecclesiae, in quibus verbum dei audiretur, <3 sacramenta perciperentur, preces, votaque publice funderentur, eleemosynae pauperibus erogarentur deoque gratiae pro beneficiis immensis agerentur, dedicatus sit. Ideo5 nuptiarum solemnitates, in quibus compotationes potius, quam religioni et pietati studetur, dominicis diebus celebrari non debent,6 nec ullus pastorum vel ministrorum sponsum cum sponsa sive in pagis, sive in oppidis, sive etiam in urbibus tum temporis copulabit.7 Animadvertendum etiam, ut diebus octo, aut ad minimum quatvor ante diem nuptiarum personae, quae jungi matrimonii vinculo cupient, publice de suggestu in frequenti auditorum coetu ,4 promulgentur, eo nimirum fine, ut scandala et offensae, quas saepe8 foedera conjugii non rite inita subministrant, tempestive vitentur. Insuper copulationes nubentium non in *5 angulis et locis secretis, sed in coetu et congregatione honesta fiant. Demum minist:i interessé conviviis nuptiarum non prohibentur, modo in tempore mensis remotis inde discedant, et alios serio ad impudicas saltationes ad ebrietatem, *» ad luxum et pompam nimiam fugiendam adhortentur a) K. 2 . . . sunt omnia ... ebrietatem szók hiányzanak. U. a szöveggel egyező: 3 ministros impune cadit. 1 llterarum promptissimi et pertissimi conjectant. 5—° Utique nuptiarum solemnitates, in quibus luxui potius et compot<i[ti]onibus, quam religioni et pietati studerent. U. eddig a szöveg szerint. 7 ldeoque nullus pastorum vel ministrorum sponsum cum sponsa sive in pagis, sive in oppidis, sive etiam in urbitus tunc temporis cepulabit. U. e részben egyező a K.-vel. 8 scandala offensaeque. Saepe foedere etc. U, a szöveg szerint. 9 .. . saltationes ebrietatem, et luxum et pompam etc. b) Széljegyzetként. ** Ebrietas ministrorum fugienda. *2 Quid agat ? *3 Nuptiae diebus festis interdicuntur. *4 Promulgentur. *5 Copulentur palam. *6 Minister tempestive recedat.