Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
I. Könyv
21 certis ea de re scriptorum testimoniis in medium prolatis; nec ullus tandem choreas ducat, aut fidibus ludat, aleis taxillisque.1 VII. Omnia ad aedificationem fieri debere in domo dei divinus apostolus monuit, quod quidem illi non satis videntur perpendisse, aut observasse, qui orationem dominicam in ingressu et exitu concionum suo tantum Zelo absque consensu fratrum ducti intermiserunt, peperunt enim eo temerario facto scandala ,, quaedam inter siculos fratres,2 ac insuper adversarios ad religionem nostram convicio proscindenter, acrius commoverunt, imo et principem nostrum clementissimum, sub cujus tutela vitam degimus, haud leviter irritaverunt, unde postea non pauci loco coedere coacti sunt; quare ut haec obstacula cursus veritatis divinae3 amoliri commodius valeanus, orationem dominicam, tam in exordio, quam in epilogo contionum retinere statuit ecclesia, non quod aliis verbis orare non liceat, aut supertitiose illa oratio usurpari debeat, verum quia4 illa verba sic sint composita, ut mire ad agnoscendum atque implorandum fontem omnis boni deum, si e sincero manent corde5 incitare q-emli bet a pietate non alienum videantur. Nec nos tamen ut sic museulus et nonnuli alii sentiant, latet. VIII. Quia in proximis fratrum dissidiis quidam non minori casu quam errore contumaci, theses et versiculos eos in quibus de honore, gloria dign:tate beneficiis, regno intercess:one Christi salvatoris mentio facta esset, ex hymnis et cantiunculis pie a majoribus nostris compos tis, ac ex scripturae testimoniis scite depromtis, expungere atque delere, ne vel nomen amplius mediatoris nostri recoletur, nequaquam dubitarunt, propterea authoritite totius ecclesiae cunctis fidei nostrae ac religionis ministris, quocunque tandem in loco illi sint, serio injungitur, ut internvssas illas deletasque de Cristo domino0 ex oraculis apostolorum excerptas locutiones atque sentent as absque ulla procrastinatione in locum restituant et insuper in conventu publico ecclesiae, cum aliis hymnis,7 psalmis, rithmisque nativis e limpido scripturam fonte haustis tempore solito, ante vel etiam post contionem decantent. a) K. ! nec ullus . . . taxillisque — hiányzik, U.-nál is: 2 quaecbm siculi fratres. 3 Divinorum: 4 quod; 5 pectore. 6 de Jesu Christo Doni no nostro ex oraculis etc, 7 cum aliis spiritualibus hymnis etc. b) Szé jegyzetként. *> Oratio dominica ante et post concionem recitetur. *2 Ex hymnis et psalmis non est ex pugnenda absit.