Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
I. Könyv
14 de religionis amore et de officio atque affectione erga sacro sancti verbi praecones,1 si vidui et liberi requirant.2 VI. Conventicula absque scitu atque voluntate consistorii atque episccpi non celebrent nec instituant exceptis causis matrimonialibus. Ac si quando illis permittentibus fratres convocabunt, operam dent, ut ea in medium proferant, quae ad pacis et tranquilitatis conservationem faciunt, non contra quae ad schismata et dissensiones, a quibus omnes qui spiritu dei ducuntur abhorrere debent, spectant et tendunt; sic enim Paulus l Cor ll locluitur: Quod si quis videtur contentiosus esse, nos ejusmodi consvetudinem non habemus, neque ecclesia dei. De officio Diaconorum. Deploranda sane res est, eo duriciei et xnx&sia?3 ventum jam esse apud plerasque nationes, ut nullo largiendae et conferendae4 eleemosynae studio teneantur, paucos siquidem hodie, et per raros videre est,5 qui vel exiguam stipem in pauperes, tenuesque fidei domesticos erogent. At olim temporibus apostolorum frequentissima fuit in egenos affectio benignitatis et liberitatis piorum atque religiosorum hominum. Quod si deus hanc nostris quoque hominibus6 de colligenda aelemosyna mentem immiserit, diaconis opus erit, qui7 fideles aerarii ecclesiastici sint custodes. I. Porro si ante omnia dotibus illis polleant, quas Paulus Timotheo commemoravit his verbis; Diaconos oportet esse honestos, non bilingves, non multo vino deditos, non turpiter lucri cupidos, tenentes mysterium fidei cum pura conscientia. Atque hi etiam probentur prius, deinde ministrent, si sint inculpati, uxores itidem honestas, non columniosas, [sed] sobrias, fidas in omnibus [habeant]. II. Horum ipsorum diaconorum munus erit eleemosynas a plebe a nobilibus, et cujuscumque honestae conditionis hominibus recipere, tenere, custodire et cum judicio spiritus in egentes atpue infirmos fratres, apto tempore erogare. Prius tamen ea de re episcopi et consistorii (si circumstantiae ita requirant,! consilio audi.8 a) K. 1 sacro sancti verbi praecones — s igy dei az 54 sz. colligatumban hiányzik ; 2 igy : verbi dei praecones, quorum etiam vita defunctorum liberi, ac viduae alantur ac protegantur. 2 helyett tenacitatis s 4 et conferendae — hiányzik: 5 videre liceat; 5 hanc nostrae aetatis hominibus etc. 7 quod; 8 consilio audi helyett — consi io audito atque explorato. b) Szeljegyzétként: *l Quomodo conventus instituant ? c) Az 54. sz, colligatumban az I. pontban feltüntetett sed és habeant szavak hiányzanak.