Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
I. Könyv
15 III. Cum turpe sit acta ecclesiae omnia silentio involvere, nec literis mandata fideliter servare, habebunt diaconi publicum librum, in quem litium controversiarum, ac decretorum omnium synodi rationes et summam apte referant, atque consignabunt. Hanc ob causam diaconi sint eruditi, versatique in literis, ut scite omnia scriptis pertaxant, et insuper ut interessé consiliis ac de difficilioribus controversiis judicium cum aliis ferre non inepte possint. IV. Teneant etiam1 catalogum omnium in universitate ecclesiae ministrorum, ut qui et quot accidunt aut2 decedunt, ex hoc militia ecclesiastica commodius et certius primores ecclesiae intelligant, tnrpe enim est, cum decuriones, centuriones atque duces periti3 suos norint milites, eos, qui in ecclesia primas tenent non intelligere: quinam de caula et grege4 sint domini. De officio ordinandorum. Magnam hac aetate nostra fuisse et esse etiam nunc passim in admittendis neophitis ad ecctesiasticum munus licentiam nemo nisi mentis inops negare potest. Multi enim sapientiae divinae ac humanae expertes, multi vitae deploratae, multi etiam nullam certam vocationem habentes munus hoc docendi, ut deo gratissimum, ita longe5 difficillimum ob erunt. Quocirca ut gloriae dei et ecclesiae dignitati atque existimationi hac quoque in parte® consulatur, in posterum haec praecipue in eligendis, ordinandisque ministris expectabuntur.7 I. An vitae sint integrae ac sincerae? II. An aliqua artium rudimenta, atque initia, cum fructu non contemnendo in scholis degustaverint? III. An non iliis vitiis sint obnoxii, quae Paulus in ministro taxat ? 1. Tint. 3. IV. An cum examinantur de punctis christianae religionis praecipuis respondere, mediocris saltem diligentiae specimine edito ex cathechesi possint? V. An sacramenta, sive8 signa mystica ecclesiae celebrare et administrare juxta formam a synodo praescriptam, sciant ac velint? a) K. 1 e szó hiányzik; 2 e szó hiányzik: 3 petiti ; 4 et de grege; 6 e szó hiányzik; 6 atque existimationi hac quoque in parte szavak hiányzanak. 1 így: ordinandis ministris praecipue spectabuntur; 8 seu. b) Széljegyzetként. ** Quid requiratur in ordinentis. c) K. 1—9. pontok arab számokkal vannak jelezve és a sorrendben VI. = 8 ; VII. = ő; VIII. = 7. A lemásoló felcserélte.