Tolna Megyei Levéltári Füzetek 7. Tanulmányok (Szekszárd, 1999)
Kéri Henrik: A Mercy grófok szerződései Tolna megyei jobbágyaikkal. Úrbérrendezés a hőgyészi uradalomban • 315
ut libertationis, et immunitatis literas fundales erga taxám denariorum quadraginta extrahat. Dum verő anno sequenti pro confirmatione talismodi literarum semet, uti et obligabitur facere: possessor noviter plantatae vineae insinuabit, eo tunc nihil solvere debebit. Insuper. Octavo. Saepefati incolae Palfaienses relinquuntur ulterius quoque in liberó suo Religionis hactenus continuato Helveticae Confessionis usu, licebitque ijsdem proprium praedicantem intertenere, quietiam sub tutela, et protectione Inclyti Dominij conservabitur. Item verő. Nono. Ligna tam pro aedificijs, quamprofoco necessaria ex sylvis dominalibus gratis habebunt, hac tamen sub conditione, ut singulis annis judex circa Festum Sancti Georgij Militis, et Martyris noviter electus ab Officiali Dominali pro integro Pago schedam totó anno valituram, erga taxám septem cruciferorum extrahat. Non minus pro. Decimo. Faeces vini proprias pro cremato exurere liberum ijsdem érit, si autem cerevisiam, aut crematum educilare vellent, in casu indigentiae ab Inclyto Dominio nostro emendum habebunt. Ad educilandum tamen praemissa, non cogentur, sed in eorum arbitrio stabit: Deinde. Undecimo: Iidem Palffaienses ex territorio Praedij Rácz Egres excisam unam plagam, signanter usque ad collem vulgo Temető Domb vocitatum, et inde usque ad viam regiam, ex Simontornia ad Szent Lőrincz ducentem, nec non e regioné ejusdem plagae unam insulam separatam, interaquas communiter Nagy Szigeth appellatam, pro usu habebunt. Atque sic. Duodecimo: Veluti territorio praecise ad Palffa spectante, ita etiam in eadem plaga Rácz Egresiensi puncto praecedente specificata, et incolis ad usum concessa, iuxta possibilitatem eorum, aliena quoque pecora ad pascua conducendi liberum permittitur; quibus taliter finem in praemissum receptis pecoribus Inclytum Domínium nihil solutionis praetendet. Et quia: Decimo tertio. Ad societatem humanam conservandam, scelera, et vitia quaelibet vitanda forent; hinc juxta Praecepta Divina, et Leges Patrias, ab omnibus publicis, et privatis criminibus ijsdem incolis nostris cavendum, et abstinendum érit. Quod si verő aliqui malefactores, ut essent fures, latrones, homicidae, aduiteri, et id genus criminosi reperirentur, illos et tales Judex Pagi Inclyto Dominio intimare, et deferre debebit, ut similes per Dominium puniantur, quos si Judex Pagi Inclyto Dominio deferre, notiflcareque omisserit, poena demerita praeterea ipsémet punietur. In levionibus autem peccantes pro qualitate delicti. usque ad florenos trés, et non ultra Judicibus Pagi punire permittitur. Et nihilominus. Decimo quarto. Quod siquis incolarum ex Pago migrans, aut etiam in loco perseverans, domum suam, vei aliud quodpiam aedificium ex lignis dominalibus exstructum, vendiderit, ex praetio talismodi aediflcij 338