Tolna Megyei Levéltári Füzetek 7. Tanulmányok (Szekszárd, 1999)
Kéri Henrik: A Mercy grófok szerződései Tolna megyei jobbágyaikkal. Úrbérrendezés a hőgyészi uradalomban • 315
nostrum convertissimus. Extunc praevia prerecensitorum Palfaiensium incolarum spontanea proclivitate, et erga nos manifeste significato humilis subjectionis, et debiti obsequij animo, Anno, et Die datarum praesentium talem prout sequitur eisdem incolis Pálfaiensibus assecurationem, seu contractum dederimus; et quidem quod. 1° Quilibet incola, sive hospes a domo, quam inhabitarét, singulo anno Inclyto Dominio solvet florenos sex, id est F. 6. Praeterea Secundo. Intra decursum unius anni integri, quilibet hospes intra Dominium quinque dierum labores, idque tot pecoribus jugalibus, sive boves ijdem sint, sive equi, quo incola suos labores peragit, iuxta dispositionem Dominij vei bobus, vei equi secundum dispositionem suam praestabit. Personae autem pecoribus carentes, itidem quinque diebus integris labores manuales, pro dispositione officialium, omnino in gremio Dominij praestabunt, quibus modalitate praemissa praestitis, ad alias pluribus diebus exhibendas robotas, seu labores non adstringentur. Demum. Tertio. Siquae personae modo inquilinario, ad alijs hospitibus domos proprias habentibus habitabunt, quilibet inquilinus annuatim solvet Inclyto Dominio florenos unum, et denarios quinquaginta, id est f. 1. d. 50, labores autem ad instar aliorum aeque quinque diebus praestabit. Praeter haec autem. Quarto. Omnis generis frugum, et seminaturae /.exceptis dumtaxat canabibus, et culinaribus in hortis seri, et plantari consvetis procreationibus:/ tam in attactae Possessionis Pálffa, quam aliarum Possessionum, et Praediorum adlnclytum hocce Dominium spectantium territorio, et fundo factae obvenientem nonam, in natura, seu ut in campo colligitur in mergetibus, et capetijs, dare, et defectu absque omni administrare, ac ad Alodium in Praedio Rácz Egres existens habitum, convehere, ibidemque juxta officialium dispositionem in acervos componere obligabuntur; ad triturandam tamen praescriptam nonam, aut aliorsum alterius praeter speciflcandum locum, seu Alodium vehere ijdem Pálfaienses non compellentur. Pariformiter. Quinto. Ubi ex incolis toties dictis aliquis öves, capras, prout et apes habuerit, ex propagatione, etfructu eorum, veluti essent agnelli. et heduli, similiter unusquisque obvenientem nonam praestandam habebit. Noná verő non obveniente, unum agnellum, aut hedulum currenti pro tempore pretio redimet. Pro uno alveari verő decem denar. persolvet. Tandem. Sexto. Macellum, et educilum permittitur incolis Pagi usuandum, ab ijsdem tamen Inclyto Dominio florenos viginti, id estf 20. in sortem arendae praestabunt, aqua autem piscosa pro Inclyto Dominio expressum reservatur. Ulterius. Septimo. Siquis incolarum vineas plantaverit novas, a tempore implantationis computatos septem libertatis annos habebit; Ita tamen, 337