Századok – 2023
2023 / 2. szám - TANULMÁNYOK - C. Tóth Norbert: A váradi Szent László királyról elnevezett társaskáptalan megalapítása
C. TÓTH NORBERT salva dupla parte, que ex hiis redditibus domino preposito nostro pro tempore constituto deputetur, assignetur et excidatur. Sextus articulus Quod omnes canonici creati novi collegii in sacris constituentur et 1 residentiam [10.] faciant personalem, nisi a reverendissimo domino episcopo Waradiensi pro tempore constituto cum aliquibus eorum dispensetur, tales tamen absentes nihilominus onera ipsis alia incumbentia per alios substitutos diligenter adimplere faciant, alias enim nullatenus valeat aliquis ex nobis pretextu alicuius privilegii [8.] vel concessionis se absentare ab hac ecclesia nostra capitulari et novo nostro collegio propter necessitatem et oportunitatem, quam habemus ad inhabitandandam dictam ecclesiam nostram capitularem et psallendam missam Beatissime Marie virginis in aurora in ecclesia kathedrali Waradiensi, nisi necessitas vel evidens utilitas ecclesie nostre aliud exposcat. Septimus articulus Quod quandocunque littere alique causales vel quecunque alie sigillande erunt, ex insinuatione notarii nostri sive scriptoris, custos et conservator clavis sigilli nostri capitularis tenebitur convocare universos fratres nostros in sacris constitutos tempore, quo missa Beate Marie virginis in aurora in ecclesia kathedrali Waradiensi cantabitur, ad sigillandum vel saltem aliquo ex fratribus nostris absente suo substituto vel supportanti significare, ut si volet, ad sigillandum [11.] ascendat, 1 hora ad hoc deputata, alioquin alio tempore, si alique littere sigillande venerint, idem conservator clavis sigilli tenebitur fratribus nostris insinuare et ex domibus eos convocare ad sigillandum. Item de voluntate domini prepositi nostri et nostra communi eligatur aliquis ex fratribus nostris in sacris constitutis, qui tamen sit idoneus et fidelis pro conservatore [9.] clavis sigilli nostri capitularis. Octavus articulus Quod dominus prepositus noster pro tempore constitutus curam gerat et superintendat bonis et possessionibus ac iobagionibus ecclesie nostre predicte et advertat ad fratres nostros, ne cum ad decimandum electi fuerint vel ad colligendum, proventus nostros quoscunque pro se ipsis quitquam ex eis usurpent et vendicent, et universi proventus et redditus nostri ad manus decani nostri pro tempore constituti administrentur et presententur, qui postea fideliter ipsi domino preposito nostro et nobis assignare valeat. Nonus articulus Quod cum ipsi fratres nostri taliter ad colligendos redditus [12.] nostros deputati redierint, ipse dominus prepositus noster cum canonicis fratribus suis ad id per eum convocatis vel per eos ad id electis, ab eisdem rationem exigat et circumspiciar, si idem diligenter et fideliter officium suum compleverit. Decimus articulus Quod propter paucitatem proventuum nostrorum hoc tempore existentium aliquis ex fratribus nostris per ipsum dominum prepositum nostrum pro tempore constitutum et nos in festo circumcisionis Domini vel sequenti die [10.] electus in decanum, hoc officium decanatus assummere et acceptare debeat sine difficultate aliquali, qui universas causas et lites ac controversias colonorum et iobagionum nostrorum audire et eas diffinire debeat, si vero alique ardue fuerint, eas vel per viam simplicis querele, vel per viam appellationis diffiniendam ad dominum prepositum nostrum pro tempore constitutum transmittat, qui unacum voluntate nostra cognoscere et fine debito terminare valeat. Undecimus articulus Qod notarius noster pro tempore constitutus iuramentum [13.] prestare teneatur, quod litteras necessarias sub sigillo nostro capitulari emanandas fideliter et sine fraude conscribet et conficiet, et litteras ac litteralia instrumenta et copias litterarum nobis sine diminutione presentabit. Duodecimus articulus Quod prepositus et canonici signanter in loco capitulari et etiam extra locum capitularem omni honore et reverentia se teneant, verba obprobriosa et contumelias aut iniurias unus alteri non inferat, neque procaciter unus alteri respondeat vel insultet, contrafaciens pro modo culpe aut excludatur, aut mulctetur, prout ipso preposito et canonicis videbitur. 315