Századok – 2023

2023 / 2. szám - TANULMÁNYOK - C. Tóth Norbert: A váradi Szent László királyról elnevezett társaskáptalan megalapítása

A VÁRAD I SZENT LÁSZLÓ KIRÁLYRÓL ELNEVEZETT TÁRSAS KÁPTALAN MEGALAPÍTÁSA VL^UZU+aa.2 14 in os Uuin Si tamen talis exclusus pretenderit se gravatum, poterit ad reverendissimum dominum episcopum ecclesie Waradiensis pro tempore constitutum vel eius vicarium in spiritualibus appellare. [11.] Nos215 Dominicus episcopus ecclesie Waradiensis postulatus ecclesie Albensis Transsilvane has constitutio ­nes presen tes e t facturas216 honorabilis capituli ecclesie Sancti Stephani prothomartiris de promontorio Wara­­diensi per prepositum et canonicos unanimiter editas ex certa scientia nostra approbamus et roboramus atque confirmamus presente proprio cirografo nostro etc. Tredecimus articulus Quod quandocunque aliquis ex fratribus aliquid actionis movere vel intentare voluerit contra alium fratrem suum, extunc idem talis accusator ex fratribus non valeat trahere 1 prius conveniat illum fratrem suum in presentiam alicuius iudicis ordinarii, nisi in presentiam 1 domini prepositi nostri pro tempore constituti, qui unacum fratribus actionem seu lites et controversias [14.] illius fratris accusatoris audiat, intelligat et fine debito concludat atque diffiniat. Deinde autem si voluerit, poterit ad reverendissimum dominum episcopum Waradiensem aut eius vicarium appellare. Decimus quartus articulus Quod dominus prepositus noster pro tempore constitutus aliquo rancore vel indignatione contra aliquem ex fratribus forte concepta non valeat propria sua auctoritate vel temeritate, illum fratrem nostrum vel aliquos ex nobis captivare, detinere vel incarcerate vel beneficio aut proventibus suis privare aut excludere de collegio fratrum, nisi prius habito tractatu cum fratribus, idem dominus prepositus noster cum suis canonicis iudicaverit legittime puniendum aut excludendum vel mulctandum. [12.] Quindecimus articulus Item ut omnis fomes discordie et diffidie procul a nobis habeatur, statuimus, quod nullus ex nobis audeat facere parcialitates alliciendo et attrahendo fratres ad vota sua vel conquirendo voces multas et favores fratrum quocunque quesito [15.] colore, ut voluntati sue satisfiat et id habeatur in capitulo, ut sibi videtur et placeat, contrafaciens tanquam unitatis et concordie destructor, aut de collegio fratrum excludatur aut puniatur, prout domino preposito nostro et fratribus suis canonicis de iure videbitur. privetur proventibus trium integrorum mensium. Nos217 Dominicus episcopus confirmamus et hos articu­los manu propria etc. Ego218 Sigismundus Thurzo episcopus ecclesie Waradi­ensis etc. pretactas constitutiones ac omnes et singulos articulos eiusdem constitutionis per hoc manuscriptum meum tamquam ordinarius et prelatus confirmo et roboro. Datum in castro nostro Waradiensi, feria sexta, XV Decembris anno salutis millesimo quingentesimo octavo. 214 így-. 215 Másik kézzel, valószínűleg Domokos püspök saját kezével. 216 így 217 Ugyanazzal a fentebbi kézzel. 218 A püspök saját kezével. 316

Next

/
Thumbnails
Contents