Századok – 2020

2020 / 3. szám - TANULMÁNY - Mikó Gábor: Oszmánellenes hadjáratok lehetőségei a 16. század elején. Kísérlet Szrebernik, Szokol és Tessány várak visszahódítására 1513-ban

MIKÓ GÁBOR 617 Post discessum vero vestrum et aliorum nobilium a nobis ad propria, dum hostiles hoc hiemali tempore motus quiescere speraremus, ipsis dominis prelatis et baronibus ac assessoribus sedis nostre iudiciarie vestri et aliorum nobilium de medio electis nobiscum adhuc existentibus Turci bipartito exercitu regna et con­finia nostra rursus crudeliter invasere, altero castrum Jezero obsidentes, altero eo animo eoque consilio Croatiam ingredientes, ut istic castra omnia desolata et de­relicta, quorum magnus est numerus, occupent, et illa quam primum nunciant, quod si fieret plura, quam nos in illo regno loca possiderent, foretque brevi, ut totum illud regnum occuparent. Hec igitur et alia [multa pericula evitanda] iidem domini prelati et barones ceterique assessores et nobiles, quos cum plena facultate [hic reliquistis], preme­ditantes simuletiam diligenti cura atque studio perpendetes, quod in primis et ante omnia necessaria valde est castrorum finitimorum, que ob vetustatem valde ruinosa sunt, reformatio et munitio quomodoque ex solo premisso oblato subsidio tantis ac tam multis periculis variisque necessitatibus occurri nequaquam potest, decreverunt, quod prefatum subsidium etiam de medio colonorum aliter quam solitum erat et maturius, quam oblatum et statutum fuerat, dicaretur et exsolve­retur, et iccirco ad medium scilicet instantis quadragesime211 subsidium prenarra ­tum maiestati nostre pro expediendis premissis rebus et necessitatibus ipsius regni nostri modo premisso oblatum, quoad medietatem eiusdem, quinquaginta scilicet denarii, sub condicionibus infrascriptis exigendi pariter et persolvendi statuerunt. In primis, quod quilibet sessionatus homo seorsum et in alia serie ab altero sessionato etiam in una et eadem curia residens dicetur. Item in quibus hereditates, vineas scilicet aut terras arabiles extirpatitias ha­bentes et colentes ad quinquaginta, hereditates vero non habentes, sed apud alios cohabitantes ad viginti quinque denarios dicentur. Item, quod pro factoribus non alii, nisi qui de propria curia dominorum suo­rum victu et amictu fruuntur, in hac contributione [relaxentur]. Item ex quo nobiles unius sessionis iuxta contenta generalis decreti nostri de singulis triginta sex sessionibus eorum unum equitem armatum pro regni defen­sione annuatim conservare tenentur, scilicet [hucusque] huiusmodi equites mi­nime tenuisse dicuntur. Ideo, ut ipsi quoque in hoc onere belli et castrorum fini­timorum restauratione unacum prelibatis dominis prelatis ac baronibus et nobi­libus, item ecclesiasticis personis predeclaratis ac [civitatensibus] assistere vel pro hac vice debeant, de [singu]lis eorum sessionibus singulos quinquaginta [dena­rios solvant], et quod finita connumeratione huius[modi dice sew contributio]nis quintodecimo die eadem [contributio ubilibet exigatur], ne defectu pecuniarum, 211 1513. márc. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents