Századok – 2009

TANULMÁNYOK - Miskolczy Ambrus: Berzeviczy Gergely színeváltozásai. (Adalékok az állam, a társadalom, a hadsereg reform terveihez és reformelképzeléseihez) III/515

vath defens[ion]em non acceptavit - et certum est nimium hoc Secretum Suspicionem rei non integrae causare debere - Ne Tabulae quidem Regiae omnia communicata sunt - et Martinovics comprobasse dicitur, se primum planum Operationis suae a Josepho et Leopoldo accepisse. - Nunc adhaeret dominans Factio in eo, primum quod non haec, quae supponebat Delicta inveniat, et probare possit - Secundo quod nec ii, quos praecipue sperabat, involui possint. Sed recte ob hanc causam, ii qui capti detinentur, sacrificabantur - ne scilicet seu Aula compromittatur - seu res tota prodatur. Exemplum est, in secretario Szecsenag quem sine Processu et Judicio dimiserunt, cum Inhabilitate Officii, et Assecuratione Pensionis, si tacuerit. - Ille ergo Nobilis - Officium Secretarii gerens - innocens - nam alias dimissus non fuisset -via facti captus - tribus mensibus Gravi Carcere clausus - cassatus est - cum pensione - quantae Contradictiones - Noster Szulyovszky cum illo dimitti debuisset; ita fortiter in primis suis Examinibus se gesterat, ut illum timuerint - iam pro Innocente declaratus est - mutato dein repente animo, tot tantaque blateravit, et convolvit ut totam rei proceduram exasperaverit. Dicitur omnia acta 1790 involuisse, et multos alios etiam induxisse. Ad Gratiam dein refugium sumsit, et dicitur promisisse, se Acerrimum Defensorem principiorum Cieri futurum. - Id qualiter a Viro firmi Characteris fieri potuerit, capere non possum - haec tamen mihi maxime probabilis videtur coniectura - Solebat ad pellendam Melancholiam, vinum Tokaynum bibere - Forte plus iusto hausit - et in Ebrietate garrivit - certum est Directorem illum solum repetitim quessisse - et occiduo fere, valde collapso animo continuo flevisse - Ubi semel Animi praesentiam perdidisset - facile est concipere, qualiter ruerit semper in peius. Ambrosy in carcere agonisat. Actio contra Abafy nec communicationem Catechismi illi obiicit - sed id tantum quod liberiora principia, et professus sit, et pranderit. - et tamen Criminis laesae Majestatis incusatus, et Via facti captus est. - Ide certe dignosci non potest, sub praetextu Legum, in hac Causa, maximam Tyrannidem exerceri. Si Comitatus, id quod facere debuissent publicitatem in causa hac petiissent et ursissent: prae­cavissent omnes has Extremitates, et obtinuissent petitum suum; certe nec iudicati fuissent hi per Tabulam Regiam nisi, eatenus Comitatus potentius intercessissent - Sed deest apud nos Energia - deest Unitas et Concordia - Nunc undique Delationes confluunt - in ruina alterius quisque altius gradiri nititur - Nunc ex parte Aulae Processus adurgetur - Jam in antecessum defixa est Sententia, cum de pluralitate tam in Tabula Regia, quam Septemviratu certe sint - hanc Impreans leniet - ita luditur Justitia, et sub pallia Legum Sanctimoniae Superstitio et Fanatismus machinantur. Quid his Capita Quadraginta et aliquot, qui in Hispanica Inquisitione - Millia - et in America Milliones sacrificarunt. Quid autem si id Initium tantum foret, et cum hoc ita pro Voto succedat, longe graviora adhuc sequun­tura sint - Non est hic essentialis Questio, an et qualem poenam Incarcerati memerint - Sed de Operatione Ministerii - et ex qua Scaturigine promanet. Anno 1790 pluralitas Diaetae in eo convenit, in constitutione Hungariae, mutationes temporum circumstantiis accomodatae suscipiendas esse, ideo ordinatae sunt Deputationes - reposita sunt interea cuncta, ad statum pristinum, et nemo non videt, Clerum, cum intolerantibus suis, oppressivis principiis, Via facti, cuncta ad statum superstitionis seculorum pristinorum reducere velle - Detegitur Societas, quae in Catechismo quopiam coaluit, Mutationem Constitutionis pro obiecto habente. Omnes, quos Suspicio tangit ex Capite Criminis laesae Majestatis Via facti capiuntur, - sed illi nec Arma, nec Factionem magnam, nec planum defixum habent - sunt capita publici Hungarici meliora, quae in Principiis nonnullis Teoreticis convenerunt - Ergo principia nonnulla habere est apud nos Atrox Crimen Laesae Majestatis - et quae principia crimen hoc involvant, id in summo secreto deciditur, per eos quos Aula seligit - his sufficit cogitasse ad poenam capitalem. - Accedit quod huc ita fiant, ubi nullus Seditionis metus -ubi Pax et Tranquillitas interna - Sed ubi, omnibus quae a supra fiunt, Conatus Statum Seculorum elapsorum reducendi inest. Nunc Tabula Septemviralis soluta est, Tabula Regia Sessiones usque 25 Aprilii continuabit, et eo usque processum terminare debet;- pro hoc Termino Septemviratus iam convocatus est - qui dein illum superrevidebit. - SzulyovBky eo debilitatis prolapsus est, ut Directori repetitim manus oscu­latus fuerit — dicitur illi primisisse Director eum propter hanc animi compunctionem, Ujhelyini detinendum, et occasionem dandum iri, ut Conversionis Suae specimina edat. - Medicus Marton usum rationis perdidisse dicitur. Abafy leniter tractatus, habet usum candelae, imo etiam clavi cordium - Nunc recenter aliqui inducti sunt - inter quos Laczkovics Judlium, et Szlavy ex Comitatu Bihariensi nominantur. Maximam animi fortitudinem ostendunt Sz. Mariay - et Szolarcsek - illi qui nunc inducuntur - Per Comitatenses Capiuntur, et manui militari resignantur. Ex Comitatibus solus Comitatus Somogyiensis quantum mihi constat, Repraesentationem misit ad Aulam, pro illorum favore.

Next

/
Thumbnails
Contents