Századok – 2007
DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557
1580 NAGY GÁBOR non est depositum et nescimus, qua tergiversatione ad adventum serenissimi archiducis Maximiliani dilatum, urgeri et sollicitari atque ad finem deduci queat, sicuti intelliget sacratissima maiestas vestra caesarea ex literis132 suis ad iudicem civitatis Coronensis datis. Et legatis ipsis Tartaricis utpote barbarorum omnium immanissimis in hanc provinciám iter minime concedendum, tum propter praesentiam serenissimae, sed ibi potius cum eis tractandum — qui audito principis Transsilvaniae discessu retrocedere volebant, sed aegre fuere retenti — propterea, ut simul vaivodam Michaelem in officio contineremus et cum eo simul Tartarorum legationem audiremus. Existimamus autem eos133 tribus de causis adventare. Vei, quia interponant se ad pacem conciliandam inter sacratissimam maiestatem vestram caesaream et Turcarum principem, aut forte vellent se manifestos hostes Turcis declarare aut certe neutrales futuros domi se continere velle. Ad primum quod attinet, data aliqua spe illis pacis ineundae suspensos dimittemus, ne uterque hostis mutuis et maioribus copiis et viribus regna maiestatis vestrae caesareae invadat. Ad secundum, non videtur consultum, ut veniat Tartarus et nobiscum contra Turcas stet. Nam eo pacto omnis dicio maiestatis vestrae caesareae, in qua illi bellum gérèrent, destrueretur, nisi forte vellet domo egredi et illinc dicionem Turcicam invadere. De neutralitate si quid dicent, | | certissimum est utroque casu eos pecuniam postulaturos. Quae cum videatur eis necessario danda, dignetur sacratissima caesarea maiestas vestra per certum cursorem, qui dies et noctes iter celerrime faciat, nobis gratiosum animum suum aperire, cum hinc salus et permansio provinciarum maiestatis vestrae caesareae pendeat. Ut autem de iis certiores redderemur, bis iam scripsimus ad illos nuncios, qui illinc cum Tartaris venerunt, sed responsum nondum habuimus. Ac ea quoque de causa eundum uni ex nobis videtur, ut ibidem per nos de iis tractentur, quae de duce Constantino et palatino Kioviae nunciatum est. Miseramus sane dominum Cornis cum 500 florenis Claudiopolim suasu consiliariorum istorum, ut ibi gladios, pocula et alia coemeret,134 quae his legatis Tartaris more solito muneris loco dari possint, quae iam allata apud nos habentur. Petit imprimis Michael vaivoda XXX millia florenorum, ne milites stipendiu frustraţi dilabantur135 et provincia eius simul et Transsilvana praesidio nudentur. Cui ut aliquid detur, si non tantum, quantum ipse petit, tamen ad minus tertia pars, ab istis dominis consiliariis Transsilvanicis omnibus suadetur. Itaque, si quid ex pecunia domini Bornemizzae aut aureis tribus millibus a domino Pezzen apud nos relictos [!] habemus ac alia, si quae a stipendio militum Lippensium, Chanadiensium et aliorum supererit, dari illi poterit, ut | in officio contineatur, dabimus operam legatis istis Valachicis bona cum spe dimissis. Qui quidem omnem fidem et obsequium maiestăţi vestrae caesareae nomine Michaelis vaivodae offerunt affirmantes, si aliter fîdei et sincerităţi eius minime credatur136 et de hac, quam petit, pecunia ab ipso in alios, quam Quae Tartarorum mandata putentur Munera pro legatis Tartaris Vaivoda petit pecuniam Valachi constantia A belső margón: E Szuhai kezétől a külső margón: Szuhai kezétől a külső margón: Szuhai kezétől a külső margón: Szuhai kezétől a külső margón: