Századok – 2007
DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557
RUDOLF ERDÉLYI BIZTOSAINAK KET JELENTÉSE 1598 MÁJUSÁBÓL 1579 capitaneo Georgio Kiral, re autem ita connivente, ut vim nullám adhiberet. Quam rem cum audivissemus et, ut in omnibus solemus, serenitati suae proposuissemus, piacúit rem hanc non quidem negligendam, sed in hac mutatione principatus ita remedium adhibendum, ne maiori sedicioni vei defectioni a fidelitate maiestatis vestrae caesareae occasio preberetur. Quod tam . propter Bathoreorum factionem, quam vicinos Turcas vehementer metuebamus. Itaque magnificum dominum Pezzen, qui adhuc circa Naghbaniam erat, ad hoc oneris se sponte offerentem per literas hortati sumus, ut una cum domino Demetrio Napradii, electo episcopo et Christophoro Kerezturii, consiliario Transsilvano illuc se conferret et sedandis plebis animis operam daret. Sed, quia dominus Pezzen nimium properabat et alia negocia gravia obstabant, quae hoc diverticulum non ferebant, ipso iter suum continuante illis duobus, ut omnino proficiscerentur, per literas demandavimus tertiumque adiunximus Georgium Ravazdii, similiter consiliarium Transsilvanum, qui iam eo sunt profecti. Habent autem a nobis in mandatis, ut in hoc rerum statu non aliquid, quam sedicionem componant restitutis, si fieri poterit, in integrum catholicis, caetera ad meliorem commoditatem différant. Quidnam verő ibi operae precii fecerint, ex eorum literis, quas ad sacratissimam maiestatem vestram caesaream mittimus,125 benigne intelliget. Iam, cum res sint hoc pacto turbatae, eo celerius | | adventus serenissimi archiducis érit maturandus, qui eas sua auctoritate prebita militibus pecunia sedare queat ac novo introducto milite, qui forte ex catholicis Vallonibus peditibus constitui posset, quod omnino necesse est. Pecuniam tamen et nos intérim, ea, qua poterimus,126 quantitate eis subministrabimus. Venerunt interea ad serenitatem suam et nos nuncii Michaelis, vaivodae Transalpini127 Helias Kakuchii et Petrus Armenius cum literis,128 quas in specie ad maiestatem vestram caesaream mittimus. Qui nobis inter alia nunciarunt nuncios seu legatos principis huius, qui discessit, et ipsius Michaelis vaivodae, Iohannem Bernaldffii et Georgium Racz circa festum Divi Martini ad principem Tartarorum expeditos et ablegatos numero ad LX in reditu esse et adducere secum legatos129 Tartaricos precipui nominis, quos omnes Hieremias, vaivoda Moldáviáé ad se divertere colloquii causa voluerat, sed iam eos dimisisset. Quid tamen adferant, se penitus ignorare, proinde nos petére, ut, si fieri queat, unus ex nobis illuc proficiscatur, se interea nec literas aperturum, nec legationem auditurum, nisi praesente altero nostrum. Postea130 vero aliis literis suis, quas etiam maiestăţi vestrae caesareae mittimus, 16. die huius mensis datis se nuncios illos huc missurum scripsit, ut, quid adferant,131 hic videamus. Quare multis et praecipuis istis consiliariis videtur, ut unus nostrum illuc proficiscatur idque eo praesertim nomine, quod | | simul iuramentum fidelitatis sacratissimae maiestăţi vestrae caesareae debitae, quod adhuc ab ipso Michaele vaivoda ac subditis eius A belső margón: B Szuhai kezétől a külső margón: Pecuniam, quam -possunt, subministrabunt Szuhai kezétől a külső margón: Nuncii Valachi A külső margón: C Szuhai kezétől a külső margón: Legaţi Tartarici A külső margón: D Szuhai kezétől a külső margón: Tartari ad legatos caesareos mittendi