Századok – 2007

DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557

1578 NAGY GÁBOR est, hic enim proventus huius provinciáé adeo dissipati et variis ac inutilibus deputationibus et anticipationibus obnoxii redditi sunt, ut eiusmodi deputa­tionum et debitorum numerus ad ducenta et amplius millia florenorum se extendat. Milites tam aulici | | et praetoriani, quam, qui in confmiis sunt, adeo insoluti, ut quotidie magna exposcant debita et dilapsuri sint, nisi eis solvatur, quod etiam factum iam est et fît quotidie. Quibus difficultatibus circumventi aliud facere non potuimus, quam mutuo quaerere atque a domino Balthazare Bornemizza sex121 millia tallerorum mutui nomine sumeré eique villám Giogh, quae ad maiestatem vestram sacratissimam ob captivitatem cancellarii devo­luta est, oppignorare ea tamen condicione, ut, quamprimum pecuniae érit po­testas, eam redimamus. Petunt stipendium Varadienses, Lippenses, Chanadi­enses et de Ieneo milites, sic Caransebesienses, Lugasienses, Mihaldienses, Ara­dienses et alii, quibus licet aliquid ex pecunia mutuo petita ac ad contributiones futuras anticipata dedimus, urgent tamen adhuc mirum in modum et, licet eis dedimus, quantum fieri potuit, tamen iterum instat novus mensis et nescimus, unde praetorianis peditibus et aliis sol vere possimus. Princeps ipse provincia excessit, sed lente progreditur. Hactenus tamen illum non procul Vienna esse putamus, Iaurinum quoque nunc auspiciis sacratissimae maiestatis vestrae ex Dei optimi maximi gratia recuperatum ex patris Alphonsi aliorumque literis excursurum122 accepimus. Ei sacratissima maiestas vestra cae­sarea obviam suos homines et commissarios opportune mittet, qui eum in ducatus suos comitentur et introducant ac alia officia praestent, sicuti transactum est et id sacratissimae maiestăţi vestrae curae fore non dubitamus. | Dum haec fiunt et dominus Pezzen, collega noster necdum fines Transsil­vaniae excesserat,123 Varadini inter catholicos ac diversarum sectarum homines tu­multus et sedicio non parvi momenti excitatur curante et instigante eam imprimis Ambrosio Derechkeii, concionatore illius loci e Calvini secta, inquieti et crudelis ingenii ac sedicioso viro idque ob schedam quandam lingua Ungarica scriptam, cuius exemplum addita124 Latina interpretatione ad sacratissimam maiestatem ve­stram caesaream mittimus. Eam schedam illi a catholicis scriptam et in suggestum concionatoris proiectam aiunt, cum tamen non desint, qui eam ab illorum farinae hominibus fictam existiment, quo commodius vulgum in catholicos concitare possent, quando iam antea idem ille concionator curaverat, ut omnes coniurarent et eam coniurationem sigillis et chirographis firmarent. Ea perlecta concionator tantum abfuit, ut eam quietis et pacis causa supprimeret, quod etiam palam cum exaggeratione recitaret statimque ipso classicum canente universa plebs ac milites et nobiles ad X millia promiscui repetita coniuratione arreptis ligonibus, malleis, securibus aliisque id genus instrumentis in domum cathohcorum, ubi sacellum quoque extruere ceperant, irruerunt domumque cum templo funditus diruerunt, eius hortum distractis sepibus et scrobe, in qua glacies servabatur, dissipata | arboribusque radicitus excisis in nihilum redegerunt prohibente verbis quidem loci Szuhai kezétől a külső margón: mutuum sumptum Szuhai kezétől a külső margón: Principi obviam mittendum Szuhai kezétől a külső margón: Varadiensis motus A külső margón: A (A latin fordítás nincs meg.)

Next

/
Thumbnails
Contents