Századok – 2007

DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557

RUDOLF ERDÉLYI BIZTOSAINAK KÉT JELENTÉSE 1598 MÁJUSÁBÓL 1577 gubernatio quidem ipsa satis commode processit112 et literae quaelibet sub no­mme ipsius serenissimae principis expeditae iisque passim113 nobis hic prae­sentibus obtemperatum est. Sed tamen cum tacita quadam nonnullorum dis­simulatione ob tardiorem quoque expedicionem. Sub id tempus expectabamus avide responsum a sacratissima maiestate vestra caesarea ad nostras literas si­mul et resolutionem de hac gubernatione, quod tamen praeter expectationem diutius protractum est. Miserat quidem maiestas vestra caesarea per dominum Fridericum ab Herbestain114 literas, quibus de ipsius serenitatis gubernatione res­pondebat eamque, cum sit momentanea, non satis expedire clementer et sapien­tissime innuebat ideoque ad serenissimam matrem115 reducendam, tamen adhuc aliam resolutionem sacratissimae maiestatis vestrae caesareae expectandam cen­suimus, quae per peculiares literas maiestatis vestrae caesareae suae serenitati esset indicanda, quae hactenus desideratur. Et licet per peculiarem cursorem Bogatium116 allatáé erant literae maiestatis vestrae caesareae post XXXII diem nobis redditae, hoc est 13. Maii, tamen de verbo ad verbum idem, quod priores, continebant. Et, quia ipsa serenissima | | cupit117 redire ad suos ac prae oculis habét mox sub­secutura belli tempóra, quibus iter suum magis periculosum fore suspicatur idque merito formidare videtur, supplicamus maiestăţi vestrae caesareae humiliter, dig­netur primo quoque tempore decernere, ut cum venia maiestatis vestrae caesareae liceat ei ad serenissimam parentem redire, simul118 de comitatu ac viatico ne­cessario ac eius quantitate et, unde illud subministrandum sit, idque ipsi et nobis benigne significare, ne iter suae serenitatis ad aliquod belli futuri tempus incidat. Interea de expediendo serenissimo119 principe, archiduce Maximiliano ad hanc provinciám suscipiendam mature cogitare dignetur. Quae res adeo necessaria est, ut neutiquam ulterius sine maximo periculo provinciarum istarum diffe­renda sit, hactenus enim licet utcunque quieti fuimus, tamen tale aliquid cito emergere potest, ut praestet eum sine mora hic praesentem esse et rebus pro­spicere. Omnes enim, quotquot nos adeunt et cum quibus loquimur, summo desiderio expectant suae serenitatis praesentiam petentes nos, ut urgeamus illám efficiamusque, ne amplius morae alicuius occasionem det. Ante omnia120 autem suae serenitati de pecuniae summa non contemnenda prospiciendum 112 Szuhai kezétől a külső margón: Post discessum Pezzy quid actum 113 Szuhai kezétől a külső margón: Literae omnes caesareae maiestatis [!] expeditae 114 Szóba jöhet Georg Friedrich Freiherr zu Herberstein stájer nemes (1574-1616). Sírfelirata szerint ugyanis egyebek között Miksa főherceg kamarása, tehát feltehetően azonos az Isthvánffinál olvasható Georgiusszal („legaţi misso per celeres equos Georgio Herbestainio, Feliciani filio Maxi­milianum denuo ad festinandum et defendendam provinciám invitavere". Isthuanfii N.: Historia­rum i. m. lib. XXXI., 725.). Bobory Dóra újabb tanulmányában (Felician Herberstein [1540-1590] stájer főúr rövid életrajza és magyar kapcsolatai David Reuss gyászbeszéde alapján. Lymbus 2005. 5-26.) azonban nem említ ilyen nevű gyereket, miközben Feliciánnak volt egy Johann Friedrich nevű fia, aki bányabérletre is szert tett Erdélyben. 115 Bajor Mária (1551-1608) 116 Talán Bogáti Miklós, a nagykancellária jegyzője. 117 Szuhai kezétől a külső margón: Principissa cupit redire ad suos 118 Szuhai kezétől a külső margón: Viaticum et comitatus 119 Szuhai kezétől a külső margón: Serenissimus Maximilianus veniat 120 Szuhai kezétől a külső margón: Summa pecuniarum

Next

/
Thumbnails
Contents